라틴어 문장 검색

Qui adiciens Uerum, inquit, dicis, quia et tibi et multis opus est peccata sua bonis operibus redimere, et, cum cessant a laboribus rerum temporalium, tunc pro appetitu aeternorum bonorum liberius laborare;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 2:15)
cur ego plebeios magistratus, cur Sicinium potentem video sub iugum missus, et tamquam ab latronibus redemptus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 376:2)
Marcio vincti dedantur tribuni, nisi de tergo plebis Romanae satisfiat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 381:4)
satisfactum legi aiebat, quae numero nusquam praefinito tribuni modo ut relinquerentur sanciret, et ab iis qui creati essent cooptari collegas 10 iuberet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 716:1)
postremo spe quoque iam non solum cibo deficiente et cum stationes procederent prope obruentibus infirmum corpus armis, vel dedi vel redimi se quacumque pactione possent iussit, iactantibus non obscure Gallis haud magna mercede se adduci posse ut obsidionem relinquant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 517:1)
sed diique et homines prohibuere redemptos vivere Romanos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 520:1)
igitur victi captique ac redempti tantum poenarum dis hominibusque dedimus ut terrarum orbi documento essemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 543:1)
cum conferendum ad redimendam civitatem a Gallis aurum fuerit, tributo conlationem factam, idem aurum ex hostibus captum in paucorum praedam cessisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 152:2)
peccetur in vos, dum digni sitis, quibus ita satisfiat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 280:2)
itaque cum iam ex re nihil dari posset, fama et corpore iudicati atque addicti creditoribus satisfaciebant, poenaque in vicem fidei cesserat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 353:1)
patrem meum inquit, consules, saepe audivi memorantem se in Capitolio unum non fuisse auctorem senatui redimendae auro a Gallis civitatis, quando nec fossa valloque ab ignavissimo ad opera ac muniendum hoste clausi essent et erumpere, si non sine magno periculo tamen sine certa pernicie, possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 50:1)
auro civitatem a Gallis redemistis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 157:4)
habere accolas Gallos, inter ferrum et arma natos, feroces cum suopte ingenio tum adversus Romanum populum, quem captum a se auroque redemptum, haud vana iactantes, memorent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 209:3)
Fabius in Etruria rebellante denuo quattuor milia et quingentos Perusinorum occidit, cepit ad mille septingentos quadraginta, qui redempti singuli aeris trecentis decem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 441:3)
C. Fabricius missus ad eum a senatu, ut de redimendis captivis ageret, frustra ut patriam desereret a rege temptatus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIII Periocha4)

SEARCH

MENU NAVIGATION