라틴어 문장 검색

uenit igitur ad eum noua nupta secura et intrepida, pudore dispoliato, flore exsoleto, flammeo obsoleto, uirgo rursum post recens repudium, nomen potius adferens puellae quam integritatem.
(아풀레이우스, 변명 74:4)
suadet, quam primum ex tanto periculo, dum licet, pedem referat, rem matris ipse potius habeat quam homini extrario sciens transmittat;
(아풀레이우스, 변명 75:2)
se mihi sua manu mortem allaturum.
(아풀레이우스, 변명 76:2)
affert quippe ad maritum nouum animi indolem, pulchritudinis gratiam, floris rudimentum.
(아풀레이우스, 변명 90:8)
nihil affert inreposcibile, sed uenit iam ab alio praeflorata, certe tibi ad quae uelis minime docilis, non minus suspectans nouam domum quam ipsa iam ob unum diuortium suspectanda, siue illa morte amisit maritum, ut scaeui ominis mulier et infausti coniugii minime appetenda, seu repudio digressa est, utramuis habens culpam mulier, quae aut tam intolerabilis fuit, ut repudiaretur, aut tam insolens, ut repudiaret.
(아풀레이우스, 변명 90:13)
praeco proconsul(is) et ipse tribunal ascendit, et ipse togatus illic uidetur, et quidem perdiu stat aut ambulat aut plerumque contentissime clamitat, enimuero proconsul ipse moderata uoce rarenter et sedens loquitur et plerumque de tabella legit, quippe praeconis uox garrula ministerium est, proconsulis autem tabella sententia est, quae semel lecta neque augeri littera una neque autem minui potest, sed utcumque recitata est, ita prouinciae instrumento refertur.
(아풀레이우스, 플로리다 9:10)
certe quidem iacenti homini ac prope deposito fatum attulit.
(아풀레이우스, 플로리다 19:5)
procul igitur faces abicerent, procul ignes amolirentur, rogum demolirentur, cenam feralem a tumulo ad mensam referrent.
(아풀레이우스, 플로리다 19:8)
"Nam ut scis optime, secundum quaestum Macedoniam profectus, dum mense decimo ibidem attentus nummatior revortor, modico priusquam Larissam accederem, per transitum spectaculum obiturus, in quadam avia et lacunosa convalli a vastissimis latronibus obsessus atque omnibus privatus tandem evado et, utpote ultime affectus, ad quandam cauponam Meroen, anum sed admodum scitulam, devorto, eique causas et peregrinationis diuturnae et domuitionis anxiae et spoliationis diuturnae et miserae refero:"
(아풀레이우스, 변신, 1권 7:15)
"nam et mihi et tibi et cunctis hominibus multa usu venire mira et paene infecta, quae tamen ignaro relata fidem perdant."
(아풀레이우스, 변신, 1권 18:13)
His actis consternatus ac prorsus obstupidus ad balneas me refero, prudentis condiscipuli valido consilio et nummis simul privatus et cena, lautusque ad hospitium Milonis ac dehinc cubiculum me reporto.
(아풀레이우스, 변신, 1권 23:18)
"Tibi vero fortunae splendor insidias, contemptus etiam peregrinationis poterit afferre."
(아풀레이우스, 변신, 2권 18:10)
Cumque iam humanitate commotos misericordia fletuum affectos omnes satis crederem solis et Iustitiae testatus oculum casumque praesentem meum commendans deum providentiae, paulo altius aspectu relato conspicio prorsus totum populum (risu cachinnabili diffluebant) nec secus illum bonum hospitem parentemque meum Milonem risu maximo dissolutum.
(아풀레이우스, 변신, 3권 6:2)
Ad haec dicta sermonis vicem refero a
(아풀레이우스, 변신, 3권 10:8)
"non caedi, non rapinae manus afferunt, sed denso conglobatoque cuneo cubiculum nostrum inuadunt protinus:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 15:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION