라틴어 문장 검색

hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo regia, quam suavis exspirans castus odores lectulus in molli complexu matris alebat, quales Eurotae progignunt flumina myrtos aurave distinctos educit verna colores, non prius ex illo flagrantia declinavit lumina quam cuncto concepit corpore flammam funditus atque imis exarsit tota medullis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 1:4)
quae simul optatae finito tempore luces advenere, domum conventu tota frequentat Thessalia, oppletur laetanti regia coetu:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6410)
anne bonum oblita es facinus, quo regium adepta es coniugium, quod non fortior ausit alis?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 669)
Nascatur magus ex Gelli matrisque nefando coniugio et discat Persicum haruspicium:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 901)
18. Iohannes namque, regius primogenitus tuus et rex, quem, post diei orientis occasum, mundi successiva posteritas prestolatur, nobis est alter Ascanius, qui vestigia magni genitoris observans, in Turnos ubique sicut leo deseviet et in Latinos velut agnus mitescet. 19.
(단테 알리기에리, Epistolae 54:1)
3. Et hinc est quod in regiis omnibus conversantes semper illustri vulgari locuntur;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 169:1)
Ex senatus consulto Angliae regni, vel forsitan comitiorum apud Virginienses, decretum est " praefectum nullum provincialem, qui auctoritatem ab rege non traxerit, alteri, regio diplomate donato, imperare posse:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.7)
In his fuit Washingtonius, qui paulo post exercitus Britannici cladem insignem, cujus modo meminimus, indignans regia diplomate non ex merito, sed purpuratorum, optimatumve voluntate pendere, literas ad Gubernatorem Virginiensem aliosque misit, in quibus legem tam iniquam rescindi oportere dixit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.9)
" Militia provinciali iisdem vestigiis inhaerente, locoque cedere nolente, Pitcairnus milites regios militiam provincialem armis ignivomis petere jussit, quibus displosis, multi ex Americanis aut interfecti, aut vulnerati sunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.27)
Militia colonica contra copias regias acerrime velitabatur, qua certatione multi utrinque occisi.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.29)
Copias regias Concordia sese Lexingtoniam recipientes, per sex milliarium spatium, magno impetu insequebantur Americani, qui, de lapideis muris, tuti, eas mira celeritate incedentes, omni telorum genere, petebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.30)
Copiis regiis laborantibus recentes nonnulli manipuli, cum duobus tormentis majoribus, Lexingtoniae subveniebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.31)
Sub Maii mensis finem, regiae copiae plurimae Bostoniam adventabant, Howe, Burgoyne, Clintonioque, ducibus inclytis, imperantibus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.32)
Quod ut videre copiae regiae, assidua tormentorum majorum, omnigenorumque armorum ignivomorum, oppugnatione, opera solo aequare, propugnatoresque vallo fossaque depellere enixe conabantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.35)
Copiae regiae summa virtute collem ascenderunt;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.38)

SEARCH

MENU NAVIGATION