라틴어 문장 검색

"Itaque cum omnium gentium de dis inmortalibus, quamvis incerta sit vel ratio vel origo, maneat tamen firma consensio, neminem fero tanta audacia tamque inreligiosa nescio qua prudentia tumescentem, qui hanc religionem tam vetustam, tam utilem, tam salubrem dissolvere aut infirmare nitatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 8장 1:1)
"passim etiam inter eos velut quaedam libidinum religio miscetur, ac se promisce appellant fratres et sorores, ut etiam non insolens stuprum intercessione sacri nominis fiat incestum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:4)
"digna et nata religio talibus moribus!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:8)
"Et qui hominem summo supplicio pro facinore punitum et crucis ligna feralia eorum caerimonias fabulatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:11)
"nam et haec nimis multa sunt, quae aut omnia aut pleraque omnium vera declarat ipsius pravae religionis obscuritas."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 10장 1:2)
"Iudaeorum sola et misera gentilitas unum et ipsi deum, sed palam, sed templis, aris, victimis caerimoniisque coluerunt, cuius adeo nulla vis nec potestas est, ut sit Romanis hominibus cum sua sibi natione captivus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 10장 1:6)
"' Mea quoque opinione quae sunt dubia, ut sunt, relinquenda sunt, nec, tot ac tantis viris deliberantibus, temere et audaciter in alteram partem ferenda sententia est, ne aut anilis inducatur superstitio aut omnis religio destruatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 13장 1:12)
"est quo viro non licet et nonnulla absque feminis sacra sunt, etiam servo quibusdam caerimoniis interesse piacularc flagitium est:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:23)
"alia sacra coronat univira, alia multivira, et magna religione conquiritur quae plura possit adulteria numerare."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:24)
"At tamen ista ipsa superstitio Romanis dedit, auxit, fundavit imperium, cum non tam virtute quam religione et pietate pollerent."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:1)
"Hoc insultare et inludere est victis religionibus servire, captivas eas post victorias adorare."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:12)
"Nisi forte apud istos maior castitas virginum aut religio sanctior sacerdotum, cum paene in pluribus virginibus, ut quae inconsultius se viris miscuissent, Vesta sane nesciente, sit incestum vindicatum, in residuis inpunitatem fecerit non castitas tutior, sed inpudicitia felicior."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:27)
"Mancinus religionem tenuit, et sub iugum missus est et deditus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:5)
"Isti igitur spiritus, posteaquam simplicitatem substantiae suae onusti et inmersi vitiis perdiderunt, ad solacium calamitatis suae non desinunt perditi iam perdere et depravati errorem pravitatis infundere et alienati a deo inductis pravis religionibus a deo segregare."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:19)
"Nam quod religioni nostrae hominem noxium et crucem eius adscribitis, longe de vicinia veritatis erratis, qui putatis deum credi aut meruisse noxium aut potuisse terrenum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 29장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION