라틴어 문장 검색

Maxima apud homines vicissitudo est illa sectarum et religionum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 4:3)
Religio vera super petram aedificata est, reliquae fluctibus temporum agitantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 4:5)
Quando religio recepta discordiis laceratur, sanctitas item professorum labefacta est et scandalo exposita, simulque tempora stupida, indocta, et barbara sunt, a novae alicuius sectae ortu merito metuendum, praecipue si eo tempore ingenium aliquod intemperans et paradoxa spirans suboriatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 5:2)
Mutationes et vicissitudines in rebus bellicis haud pauci sunt, sed praecipue in tribus versantur, in sede belli, in genere armorum, et in disciplina militari.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 6:2)
Apud omnes populos, urbes atque provincias, quocumque regis iussa veniebant, Iudaeis fuit exsultatio, epulae atque convivia et festus dies, in tantum ut plures alterius gentis et sectae eorum religioni et caeremoniis iungerentur; grandis enim cunctos Iudaici nominis terror invaserat.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장17)
et propter ea, quae de his viderant et quae eis acciderant, statuerunt et in sollemnem ritum numquam mutandum susceperunt Iudaei super se et semen suum et super cunctos, qui religioni eorum voluerint copulari, ut duos hos dies secundum praeceptum et tempus eorum singulis annis celebrarent.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장27)
In thesauris sapientiae parabola disciplinae;
(불가타 성경, 집회서, 1장31)
Sapientia enim et disciplina timor Domini, et quod beneplacitum est illi,
(불가타 성경, 집회서, 1장34)
Est pauper, qui honoratur propter disciplinam et timorem suum, et est homo, qui honorificatur propter substantiam suam.
(불가타 성경, 집회서, 10장33)
quae redundavit disciplina sicut Nilus et assistens quasi Geon in die vindemiae.
(불가타 성경, 집회서, 24장37)
super sellam iudicis non sedebunt et decretum iudicii non intellegent neque palam facient disciplinam et iudicium et in parabolis non invenientur;
(불가타 성경, 집회서, 38장38)
Appropiate ad me, indocti, et congregate vos in domo disciplinae.
(불가타 성경, 집회서, 51장31)
et collum vestrum subicite iugo, et suscipiat anima vestra disciplinam: in proximo est enim invenire eam.
(불가타 성경, 집회서, 51장34)
Assumite disciplinam in multo numero argenti et copiosum aurum possidete in ea.
(불가타 성경, 집회서, 51장36)
et dices ad eos: Haec est gens, quae non audivit vocem Domini Dei sui nec recepit disciplinam. Periit fides et ablata est de ore eorum.
(불가타 성경, 예레미야서, 7장28)

SEARCH

MENU NAVIGATION