라틴어 문장 검색

indeque Rumerici castellum petens reliquum aestivi caloris et autumni dimidium exercitatione venatoria in Vosegi saltu atque secretis exegit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 269:3)
in quo, quicquid similium rerum vel a se vel a patre suo factum invenire potuit, summa devotione emendare curavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 278:3)
qui licet cum fratribus suis regnum divisum teneret, tamen, propter quod maior natu erat, ad eum totius regni summa pertinebat.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 285:5)
ipse vero reliquum aestatis tempus in pago Wormacense ac deinde in Arduenna transigens peracta autumnali venatione ad Kal.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 290:6)
Deinde inito consilio, ut ultionem huius facti praevenirent, missa legatione ad imperatorem, quam inviti et quanta necessitate coacti id fecerint, exposuerunt, se tamen ad satisfactionem esse paratos, et hoc in imperatoris esset arbitrio, qualiter ita fieret emendatum, ut de reliquo inter partes pax firma maneret.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 828 331:3)
Quo nuntio commotus misit in omnes Franciae partes et iussit, ut cum summa festinatione tota populi sui generalitas post se in Saxoniam veniret, indicans simul, velle se apud Novesium medio circiter Iulio Rhenum transire.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 829 336:4)
Ipse vero et frater eius cum reliquo exercitu Burgundiam petentes civitates, quas tyrannus invaserat, receperunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 12:4)
Interim, dum missi inter illos discurrerent, Balduinus relictis sociis ivit ad regem Odonem et promisit se de reliquo fidelem illi fore.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 38:1)
Ibique eis qui se spreverant delicta pie indulsit atque in societatem recepit et, ut de reliquo sibi fideles forent, admonuit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 40:4)
Ibique unus ex regibus eorum interiit, Gestimus nomine, reliqui vero fidem prebentes veniebant ad eum.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 62:7)
Nordmanni cum reliquis multis malis, quae Christianis intulerunt undique, aecclesiam sancti Martini Turonis civitatis episcopi, ubi pausatio illius est, igni succenderunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 72:2)
preponit tuta timendis, Et quia summa timet, tucius ima petit.
(ANONYMUS NEVELETI, De mure urbano et rustico 14:26)
Tu qui summa potes, ne despice parua potentem.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et mure 20:20)
en adest Cornelius Saturninus artifex, uir inter suos et arte laudatus et moribus comprobatus, qui tibi, Maxime, paulo ante diligenter sciscitanti omnem ordinem gestae rei summa cum fide et ueritate percensuit:
(아풀레이우스, 변명 59:4)
nihil praeterea esse, cur amplius deberet obdurare, hereditatem auitam longa uiduitate cum despectu salutis suae quaesisse, eandem summa industria auxisse;
(아풀레이우스, 변명 68:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION