라틴어 문장 검색

Brutus et Cassius sic Caesarem quasi Tarquinium regem depulisse regno videbantur, sed libertatem, quam maxime restitutam voluerunt, illo ipso parricidio perdiderunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CASSI ET BRUTI 1:1)
non ex illorum conventu conciliata, sed magis aeterna pollentia simplicitate, unde neque avelli quicquam neque deminui iam concedit natura reservans semina rebus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 16:4)
nam quae cumque vides vesci vitalibus auris, aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est ex ineunte aevo genus id tuta reservans.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 31:2)
Visne, inquam, restituere id nobis quod debitum tam benigne ac tam libenter fateris, nostrumque hoc otium, quo perfrui raro admodum licet, eo ducere ut his quibus tunc tu interfueris nunc nos interesse videamur?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 11:1)
isque ad dominum appellat restitui sibi pecudem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 30:5)
Qualem nunc permutationem sacrificii, Praetextate, memorasti, invenio postea Compitalibus celebratam, cum ludi per urbem in compitis agitabantur, restituti scilicet a Tarquinio Superbo Laribus ac Maniae ex responso Apollinis, quo praeceptum est ut pro capitibus supplicaretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 34:2)
Urbinus postea restitutus monumentum ei fecit titulo scriptionis qui tantum meritum loqueretur adiecto.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 16:4)
cautio postea principum ceterorum diri ominis infausta vitantium mensibus a Septembri usque ad Decembrem prisca nomina reservavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 37:2)
Reservandus igitur est Virgilius noster ad meliorem partem diei, ut mane novum inspiciendo per ordinem carmini destinemus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 24:2)
— Di capiti ipsius generique reservent! et:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 19:2)
Unus qui nobis cunctando restituit rem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 23:1)
Unus homo nobis cunctando restituit rem
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 23:3)
Sed quia facilius Graecorum inven­tionibus a Graecis forte aliis relata respondent, te, Eustathi, oramus omnes ut sensa et inventa Disarii contrariis repellendo in integrum restituas exauctoratum conviviorum leporem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 4:3)
52. Si quis fuerit disseisitus vel elongatus per nos sine legali judicio parium suorum, de terris, castellis, libertatibus, vel jure suo, statim ea ei restituemus;
(Magna Carta 54:1)
Mox uda receptis Membra fovent armis, gelidosque a gurgite cursu Restituunt artus, donec decresceret umbra, In medium surgente die.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION