라틴어 문장 검색

Cuius funestae laudes quoniam ad hanc fortunam reciderunt ut cives Romani indigentes praesidii, et propter patriae luctuosam perniciem ducimur hostium numero qui neque in illius prospera acie primam fortunam neque in adversa secundam obtinuimus, vix tuarum legionum tot impetus sustentantes, nocturnis diurnisque operibus gladiorum ictus telorumque missus exceptantes, relicti et deserti a Pompeio, tua virtute superati salutem a tua clementia deposcimus petimusque ut [vitam nobis concedas'.
(카이사르, 히스파니아 전기 17:4)
Pompeio sum desertus, qualem me illi praestiti, tali virtute et constantia futurum me in te esse praestabo'.
(카이사르, 히스파니아 전기 19:7)
sin Caesarem respiciant atque eius gratiam sequantur, ut superioribus fecerint temporibus, se sibi consilium capturum neque senatus auctoritati obtemperaturum:
(카이사르, 내란기, 1권 1:7)
Sulla reliquerat, facultas tribuitur, sed de sua salute septimo die cogitare coguntur, quod illi turbulentissimi superioribus temporibus tribuni plebis octavo denique mense suarum actionum respicere ac timere consuerant.
(카이사르, 내란기, 1권 5:3)
Commisso proelio deseritur a suisVarus;
(카이사르, 내란기, 1권 13:8)
qui Caesaris adventu cognito profugit ex oppido cohortesque secum abducere conatus magna parte militum deseritur.
(카이사르, 내란기, 1권 15:9)
Petreius vero non deserit sese.
(카이사르, 내란기, 1권 75:2)
Postulat, ut iurent omnes se exercitum ducesque non deserturos neque prodituros neque sibi separatim a reliquis consilium capturos.
(카이사르, 내란기, 1권 76:3)
postremo praestare dicebant per virtutem in pugna belli fortunam experiri, quam desertos et circumventos ab suis gravissimum supplicium perpeti.
(카이사르, 내란기, 2권 30:3)
Desertos enim se ac proditos a vobis dicunt et prioris sacramenti mentionem faciunt.
(카이사르, 내란기, 2권 32:14)
Domitium, an vos Domitius deseruit?
(카이사르, 내란기, 2권 32:16)
Relinquitur nova religio, ut eo neglecto sacramento, quo tenemini, respiciatis illud, quod deditione ducis et capitis deminutione sublatum est.
(카이사르, 내란기, 2권 32:21)
Reliqua studio itineris conficiendi quaerere praetermittit proximaque respiciens signa, "videtisne," inquit, "milites, captivorum orationem cum perfugis convenire?
(카이사르, 내란기, 2권 39:5)
ad hunc summa imperii respiciebat.
(카이사르, 내란기, 3권 5:12)
Sed cum prope Dyrrachium Pompeius constitisset castraque metari iussisset, perterrito etiam tum exercitu princeps Labienus procedit iuratque se eum non deserturum eundemque casum subiturum, quemcumque ei fortuna tribuisset.
(카이사르, 내란기, 3권 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION