라틴어 문장 검색

Cumque nihil praeter se quisque cernens, ruinam suam impelleret super alium, permisso quaesitorum coeptans dicere Theodorus, primo in precem venialem prostratus, dein artius respondere compulsus, ostendit se cognita per Euserium, ne ad imperatorem referret, ut conatus est aliquotiens, ab eo prohibitum, asserente, non appetitu regni occupandi illicito, sed ratione quadam indeclinabilis fati, id quod sperabatur ultro venturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 34:2)
Responderunt pueri: " Ecce Aman stat in atrio ". Dixitque rex: " Ingrediatur ".
(불가타 성경, 에스테르기, 6장5)
et dixit: " Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et respondit mihi; de ventre inferi clamavi, et exaudisti vocem meam.
(불가타 성경, 요나서, 2장3)
Et respondi et aio ad angelum, qui loquebatur in me, dicens: "Quid sunt haec, domine mi?".
(불가타 성경, 즈카르야서, 4장4)
Verbis pauculis respondit, tristis, voce Deducta, malleque se non quiesse dixit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 12:4)
terram centum vertebat aratris duo dixit a Catone memorata, qui interrogatus qui esset paterfamilias, respondit eum, qui bene pascit et bene arat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5391)
ut ego iam non mirer illud Theophrasto accidisse, quod dicitur, cum percontaretur ex anicula quadam quanti aliquid venderet et respondisset illa atque addidisset 'hospes, non pote minoris,' tulisse eum moleste se non effugere hospitis speciem, cum aetatem ageret Athenis optimeque loqueretur omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 46장 4:5)
locutus ita est in senatu ut omnia illius ordinis consulta γενικῶσ laudaret mihique, ut adsedit, dixit se putare satis ab se etiam de istis rebus esse responsum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 14 4:3)
sin praeparata dicendi vis fuerit, erunt in officio, non ut requisita respondere, sed ut semper sensibus inhaerere videantur atque eos ut umbra corpus sequi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 31:1)
Quosdam disertissimos agnoui uiros non respondentes famae suae cum declamarent, in foro maxima omnium admiratione dicentes, simul ad has domesticas exercitationes secesserant desertos ab ingenio suo.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 1:1)
Et dixit Aggaeus: “ Si tetigerit pollutus cadavere omnia haec, numquid contaminabuntur? ”. Et responderunt sacerdotes et dixerunt: “ Contaminabuntur ”.
(불가타 성경, 하까이서, 2장13)
Qui respondit et ait ad eos, qui stabant coram se, dicens: "Auferte vestimenta sordida ab eo". Et dixit ad eum: "Ecce, abstuli a te iniquitatem tuam; induam te mutatoriis".
(불가타 성경, 즈카르야서, 3장4)
in amoebaeo enim carmine difficilior pars respondentis est, qui non pro suo ar- bitrio aliquid dicit, sed aut maiorem aut contrariam format re sponsionem, ut diximus supra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 592)
Et respondit angelus, qui loquebatur in me, et dixit ad me: "Numquid nescis quid sunt haec?". Et dixi: "Non, domine mi".
(불가타 성경, 즈카르야서, 4장5)
Qui etiam tam verborum intelligentiam in Ecclesia necessariam dicit, ut cum ibi aliquae benedictiones fiunt, non debeat Amen responderi nisi ab intelligentibus, qui videlicet discernere possint an benedictionis verba sint, an maledictionis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 20:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION