라틴어 문장 검색

inermes provinciae atque ipsa in primis Italia, cuicumque servitio exposita, in pretium belli cessurae erant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 11장6)
sed metu ne amitteret praemissas iam cohortis alasque, simul reputans plus gloriae retenta Italia et, ubicumque certatum foret, Noricos in cetera victoriae praemia cessuros, Poenino itinere subsignanum militem et grave legionum agmen hibernis adhuc Alpibus transduxit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 70장6)
mox, ne honore nullo regium genus peregrinam stirpem antecelleret, ipsa quam intulerant scientia hospites cessere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 3장4)
Vitelliani temere exurgentes cedente sensim Celso longius secuti ultro in insidias praecipitantur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 25장2)
obiacere flumen Padum, tutas viris murisque urbis, e quibus nullam hosti cessuram Placentiae defensione exploratum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 32장13)
ut cessisse Othonem et a Flavio Sabino praefecto urbis quod erat in urbe militum sacramento Vitellii adactum certi auctores in theatrum attulerunt, Vitellio plausere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 55장3)
nimius honos inter secunda rebus adversis in solacium cessit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 59장10)
cessisti etiam Galbae imaginibus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 76장8)
absurdum fuerit non cedere imperio ei cuius filium adoptaturus essem, si ipse imperarem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 77장5)
forte Galbianae legioni in adversa fronte valli opus cesserat, et visi procul sociorum equites vanam formidinem ut hostes fecere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장2)
digressu consularium uni Antonio vis ac potestas in utrumque exercitum fuit, cedentibus collegis et obversis militum studiis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 11장7)
occursare paventibus, retinere cedentis, ubi plurimus labor, unde aliqua spes, consilio manu voce insignis hosti, conspicuus suis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장2)
simul iuncta turris ictibus saxorum cessit, qua septimani dum nituntur cuneis, tertianus securibus gladiisque portam perfregit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 29장4)
ut quis ordine anteibat, cedere fortunae, ne Cremona quoque excisa nulla ultra venia omnisque ira victoris non in vulgus inops, sed in tribunos centurionesque, ubi pretium caedis erat, reverteretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 31장2)
Quod si tam facile suorum mentis flexisset Vitellius, quam ipse cesserat, incruentam urbem Vespasiani exercitus intrasset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 66장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION