라틴어 문장 검색

nam peragratis forte dioecesibus cum domum veni, si quod schedium temere iacens chartulis putribus ac veternosis continebatur, raptim coactimque translator festinus exscripsi, tempore hiberno nil retardatus, quin actutum iussa complerem, licet antiquarium moraretur insiccabilis gelu pagina et calamo durior gutta, quam iudicasses imprimentibus digitis non fluere sed frangi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 2:1)
Turre procul summa lacrimis comitata sororum commissumque tenens et habentem nomina Pyrrhum pendebat coniunx oculisque in carbasa fixis ibat et ipsa freto, et puppem iam sola videbat, ille quoque obliquos dilecta ad moenia vultus declinat viduamque domum gemitusque relictae cogitat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권10)
qualia pallentes declinant lilia culmos pubentesque rosae primos moriuntur ad austros, aut ubi venia novis exspirat purpura pratis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum49)
tunc quia nec genetrix iuxta positusque beata morte pater, sponsae munus miserabile tradunt declinare genas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권290)
"sed anceps volgus et adfatus matris blandamque precatu Antigonen timeo, paulum ne nostra retardent consilia, ipse etiam, qui nos lassare precando suetus et ultrices oculorum exposcere Diras, iam pater est:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권47)
At parte ex alia taeitos obstante tumultu Antigone furata gradus - nee easta retardat virginitas - volat Ogygii fastigia muri exsuperare furens;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권187)
"radios declinat et horret stelligeri iubar omne poli;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권275)
Sed quanta deliquerint, fiducia patrum inflati ad declinandum, derivantes a disciplina in profanum modum, etsi ipsi non confiterentur, probaret exitus hodiernus ipsorum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 5:1)
Est et alia maior necessitas nobis orandi pro imperatoribus, etiam pro omni statu imperii rebusque Romanis, qui vim maximam universo orbi imminentem ipsamque clausulam saeculi acerbitates horrendas comminantem Romani imperii commeatu scimus retardari.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 32장 1:1)
cuius equus subito lassescere, consistere, caput in terram declinare, spumas ex ore demittere, et, augescente dolore nimio, in terram coepit ruere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IX.15)
Sic item XXam die dominico paschae adnotauit, ut hanc declinata eadem die esse XXIam crederet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 5:12)
Itaque fit, ut numquam pascha nostrum a septimana mensis primi tertia in utramuis partem declinet;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 4:16)
ducem secuti sunt, ut et vos, si quo ego inde agmen declinare voluissem, fecissetis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 300:2)
cumanae cohortes arte adversus vim usae declinavere paululum, effuseque praelatos hostes conversis signis ab tergo adortae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 157:1)
Valerium temere invectum in exsulum aciem ex transverso quidam adortus transfigit, nec quicquam equitis volnere equo retardato moribundus Romanus labentibus super corpus armis ad terram defluxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 212:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION