라틴어 문장 검색

vel si, cum diu steterint, subito ad cursum extimulata sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 3:3)
plus enim cominus et in gradu, quam eminus et in spatioso cursu facere debent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 7:2)
sed et robustus nihilominus, et aliquatenus promptus ac strenuus, quoniam et ad rixam et ad pugnam, nec minusad cursum comparatur, cum et lupi repellere insidias, et raptorem ferum consequi fugientem praedam excutere atque auferre debeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 8:2)
optume rebus mortalium consuluisse naturam, quae sua ora fluminibus, suos cursus utque originem, ita finis dederit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 79장6)
nam Rhenus uno alveo continuus aut modicas insulas circumveniens apud principium agri Batavi velut in duos amnis dividitur, servatque nomen et violentiam cursus, qua Germaniam praevehitur, donec Oceano misceatur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 6장9)
nec Piso moratus ultra navis solvit moderabaturque cursui quo propius regrederetur si mors Germanici Syriam aperuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 70장8)
verum nocturnae quietis species alteri obiecta, tamquam vidisset Claudium spicea corona evinctum spicis retro conversis, eaque imagine gravitatem annonae praedixisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 4장3)
et ceteris quoque aliena pericula deserentibus sola Ampsivariorum gens retro ad Vsipos et Tubantes concessit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 56장10)
Inter quae nulla palam causa delapsum Camuloduni simulacrum Victoriae ac retro conversum quasi cederet hostibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장1)
Monaesen omittere Tigranocertam iubet, ipse retro concedit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 5장10)
nam in transgressu Euphratis, quem ponte tramittebant, nulla palam causa turbatus equus qui consularia insignia gestabat retro evasit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 7장3)
utque circensium Cerealium ludicrum pluribus equorum cursibus celebraretur mensisque Aprilis Neronis cognomentum acciperet;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 74장2)
praecurrit hoc tempore iudex dicentem et, nisi aut cursu argumentorum aut colore sententiarum aut nitore et cultu descriptionum invitatus et corruptus est, aversatur dicentem.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 20장 2:1)
nam quo modo nobilis equos cursus et spatia probant, sic est aliquis oratorum campus, per quem nisi liberi et soluti ferantur, debilitatur ac frangitur eloquentia.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 39장 2:1)
Retro Marsigni, Cotini, Osi, Buri terga Marcomanorum Quadorumque claudunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 43장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION