라틴어 문장 검색

. . . Vellem, tam innocens esset frugalitatis meae hostis, ut deliniri posset.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 84:6)
Quid enim attinet innocentem alieno periculo imponere?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:3)
Qui vero nec uxores unquam duxerunt nec proximas necessitudines habent, ad summos honores perveniunt, id est soli militares, soli fortissimi atque etiam innocentes habentur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 116:8)
Habes confitentem reum:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 130:6)
Quisquis peccat inops, minor est reus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 133:7)
Haec propter illos scripta est homines fabula, Qui fictis causis innocentes opprimunt.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Lupus et agnus.14)
Stant patroni fortiter Causam tuentes innocentis feminae.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta17)
Quanto innocenti iustius debet dari?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta.13)
'Solebant testes in reos, non in damnatos interrogari.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 6:2)
Ego et Cornelius Tacitus, adesse provincialibus iussi, existimavimus fidei nostrae convenire notum senatui facere excessisse Priscum immanitate et saevitia crimina quibus dari iudices possent, cum ob innocentes condemnandos, interficiendos etiam, pecunias accepisset.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 2:2)
Magna contentio, magni utrimque clamores aliis cognitionem senatus lege conclusam, aliis liberam solutamque dicentibus, quantumque admisisset reus, tantum vindicandum.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 4:1)
Novissime consul designatus Iulius Ferox, vir rectus et sanctus, Mario quidem iudices interim censuit dandos, evocandos autem quibus diceretur innocentium poenas vendidisse.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 5:1)
Sed Marium una civitas publice multique privati reum peregerunt, in Classicum tota provincia incubuit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 4:1)
Verebamur ne nos dies ne vox ne latera deficerent, si tot crimina tot reos uno velut fasce complecteremur;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 8:1)
Nam nos quoque tam numerosum agmen reorum ita demum videbamus posse superari, si per singulos carperetur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION