라틴어 문장 검색

Numquid adhuc semen in horreo est, et adhuc vinea et ficus et malogranatum et lignum olivae non portavit fructum? Ex die hac benedicam ”.
(불가타 성경, 하까이서, 2장19)
Et benedixit eos et appositus est ad patres suos.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장69)
Et conversi hymnum canebant et benedicebant in caelum: " Quoniam bonum, quoniam in saeculum misericordia eius ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장24)
Et cecidit omnis populus in faciem, et adoraverunt et benedixerunt in caelum eum, qui prosperavit eis;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장55)
Et consensit illis Simon et non debellavit eos; eiecit tamen eos de civitate et mundavit aedes, in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam canens et benedicens.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장47)
hi autem Dominum benedicebant, qui magnificabat locum suum; et templum, quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum, apparente omnipotente Domino, gaudio et laetitia impletum est.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장30)
Cum autem ipsorum arma collegissent spoliisque hostes exuissent, circa sabbatum versabantur impensius benedicentes et confitentes Domino, qui liberavit eos in isto die misericordiae initium constituens in eos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장27)
Quibus gestis, in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui magnifice Israel benefaciebat et victoriam dabat illis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장38)
Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Deum et convaluerunt animis non solum homines, sed et bestias ferocissimas et muros ferreos parati penetrare.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장9)
Omnes itaque, cum benedixissent, quae sunt iusti iudicis, Domini, qui occulta manifesta facit,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장41)
facto itaque clamore et tumultu, patria voce omnipotentem Dominum benedicebant.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장29)
Omnes igitur in caelum benedixerunt manifestum Dominum dicentes: " Benedictus, qui locum suum incontaminatum servavit! ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장34)
revelat quod hoc Timinus facit ex insidia,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM83)
Occurrit pro fratre Mimas Lemnumque calentem cum lare Vulcani spumantibus eruit undis et prope torsisset, si non Mavortia cuspis ante revelato cerebrum fudisset ab ore.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia55)
iam Gorgonis ora revelat Pallas et intento festinat Delia telo nec patruo cedunt:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:108)

SEARCH

MENU NAVIGATION