라틴어 문장 검색

Sanguinis autem coniunctio et benivolentia devincit homines et caritate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 72:6)
Cari sunt parentes, cari liberi, propinqui, familiars, sed omnes omnium caritates patria una complexa est, pro qua quis bonus dubitet mortem oppetere, si ei sit profuturus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 75:2)
Adhibenda est igitur quaedam reverentia adversus homines et optimi cuiusque et reliquorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 128:1)
Quod igitur latissime patet neque ad incolumitatem solum, sed etiam ad opes et potentiam valet plurimum, id amplectamur, ut metus absit, caritas retineatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 31:5)
Quod cum perspicuum sit, benivolentiae vim esse magnam, metus imbecillam, sequitur, ut disseramus, quibus rebus facillime possimus eam, quam volumus, adipisci cum honore et fide caritatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 38:8)
Ne M. quidem Seio vitio datum est, quod in caritate asse modium populo dedit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 78:4)
si exempli gratia vir bonus Alexandrea Rhodum magnum frumenti nurerum advexerit in Rhodiorum inopia et fame summaque annonae caritate, si idem sciat complures mercatores Alexandrea solvisse navesque in cursu frumento onustas petentes Rhodum viderit, dicturusne sit id Rhodiis an silentio suum quam plurimo venditurus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 62:3)
sitne boni viri in maxima caritate annonae familiam non alere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 114:2)
Cuius cum valuisset auctoritas, captivi retenti sunt, ipse Carthaginem rediit, neque eum caritas patriae retinuit nec suorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 129:8)
sentimus amorem conciliari, si id iure videamur, quod sit utile ipsis, apud quos agamus, defendere, aut si pro bonis viris aut certe pro eis, qui illis boni atque utiles sint, laborare, namque haec res amorem magis conciliat, illa virtutis defensio caritatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 206:2)
parcendum autem maxime est caritati hominum, ne temere in eos dicas, qui diliguntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 237:5)
Nam aut caritate moventur homines, ut deorum, ut patriae, ut parentum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 16장 2:4)
Et hoc totum est quod moveat, si qua ex fortuna quis cadat et a quorum caritate divellatur, quae amittat aut amiserit, in quibus malis sit futurusve sit exprimitur breviter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 17장 1:3)
Amicitiae autem caritate et amore cernuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 25장 1:2)
Nam cum deorum turn parentum patriaeque cultus eorumque hominum qui aut sapientia aut opibus excellunt ad caritatem referri solent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 25장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION