라틴어 문장 검색

Item rogo des ius Quiritium libertis Antoniae Maximillae, ornatissimae feminae, Hediae et Antoniae Harmeridi;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 5 2:4)
Rogo ergo ante omnia permittas mihi opus quod incohaturus sum exornare et tua statua;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 8 4:1)
Obviam iturus, quo maturius, domine, exoptatissimi adventus tui gaudio frui possim, rogo permittas mihi quam longissime occurrere tibi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 10 2:2)
Item rogo indulgeas ius Quiritium L. Satrio Abascanto et P. Caesio Phosphoro et Panchariae Soteridi;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 11 2:2)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Victoriae tuae, optime imperator, maximae, pulcherrimae, antiquissimae et tuo nomine et rei publicae gratulor, deosque immortales precor, ut omnes cogitationes tuas tam laetus sequatur eventus, cum virtutibus tantis gloria imperii et novetur et augeatur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 141)
In futurum, quid servari velis, rogo rescribas.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 274)
Quid ergo debeam sequi rogo, domine, scribas, praesertim cum pertineat ad exemplum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 29 2:2)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Sollemnia vota pro incolumitate tua, qua publica salus continetur, et suscepimus, domine, pariter et solvimus precati deos, ut velint ea semper solvi semperque signari.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 351)
Itaque ad vota confugio deosque precor, ut iis, quae in me assidue confers, non indignus existimer.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 51 2:2)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Diem, domine, quo servasti imperium, dum suscipis, quanta mereris laetitia celebravimus, precati deos ut te generi humano, cuius tutela et securitas saluti tuae innisa est, incolumem florentemque praestarent.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 521)
TRAIANUS PLINIO Agnosco vota tua, mi Secunde carissime, quibus precaris, ut plurimos et felicissimos natales florente statu rei publicae nostrae agam.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 891)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Vota, domine, priore anno nuncupata alacres laetique persolvimus novaque rursus certante commilitonum et provincialium pietate suscepimus, precati deos ut te remque publicam florentem et incolumem ea benignitate servarent, quam super magnas plurimasque virtutes praecipua sanctitate obsequio deorum honore meruisti.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1001)
ex quibus rogo tribus interim ius Quiritium des.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1042)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Quid habere iuris velis et Bithynas et Ponticas civitates in exigendis pecuniis, quae illis vel ex locationibus vel ex venditionibus aliisve causis debeantur, rogo, domine, rescribas.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1081)
Quod an celebrandum et quatenus putes, rogo scribas.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 116 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION