라틴어 문장 검색

Cum aeger a senatu in lectica relatus esset non sane frequentibus exequiis, omnes enim necessarii deseruerant impie iam non reum, sed funus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 10:2)
Quemadmodum reus sententiis paribus absolvitur et semper quicquid dubium est humanitas inclinat in melius, sic animus sapientis, ubi paria maleficiis merita sunt, desinet quidem debere, sed non desinit velle debere et hoc facit, quod qui post tabulas novas solvunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 26:1)
Ex sacrilegio enim et furto pecunia nascitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 22:5)
Itaque malum quidem est sacrilegio enim et furtum, sed ideo, quia plura mala facit quam bona.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 22:6)
Quisquis hoc dicit, necesse est recipiat sacrilegium, sicut malum sit, quia multa mala facit, ita bonum quoque ex aliqua parte esse, quia aliquid boni facit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 23:1)
Quamquam sacrilegium, furtum, adulterium inter bona haberi prorsus persuasimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 23:3)
Nam sacrilegia minuta puniuntur, magna in feruntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 23:5)
Adice nunc, quod sacrilegium, si omnino ex aliqua parte bonum est, etiam honestum erit et recte factum vocabitur:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 24:1)
Nam si, ut dicitis, ob hoc unum sacrilegium malum est, quia multum mali adfert, si remiseris illi supplicia, si securitatem spoponderis, ex toto bonum erit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 24:5)
Quemadmodum in illa urna vipera malum est, non aurum, quod cum vipera iacet, sic in sacrilegio malum est scelus, non lucrum."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 26:8)
Illic aurum possum sine vipera tollere, hic lucrum sine sacrilegio facere non possum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 27:3)
Credat aliquis pecuniam esse versatam in eo iudicio, in quo reus erat P. Clodius ob id adulterium, quod cum Caesaris uxore in operto commiserat violatis religionibus eius sacrificii, quod pro populo fieri dicitur sic summotis extra consaeptum omnibus viris, ut picturae quoque masculorum animalium contegantur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 2:1)
adulterii reus adulteria divisit nec ante fuit de salute securus, quam similes sui iudices suos reddidit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 3:2)
Itaque eleganter illis Catulus absoluto reo, " quid vos," inquit, " praesidium a nobis petebatis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 6:2)
reputemus omnes quos ob infandas manus quaesitor urna Gnosius versat reos, vincam Thyestes sceleribus cunctos meis.
(세네카, 아가멤논 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION