라틴어 문장 검색

atque ille tamen, cum tres consulatus ac tres triumphos scinderet, adeo non timuit ne esset reus, ut etiam disertus esse curauerit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: accusabo cum potero, e 8:10)
Hanc societatem tolle, et unitatem generis humani, qua vita sustinetur, scindes ;
(세네카, 행복론, Liber IV 86:1)
Est istuc grave vitium, est intolerabile et quod dissociet homines, quod concordiam, qua imbecillitas nostra fulcitur, scindat ac dissipet, sed usque eo vulgare est, ut illud ne qui queritur quidem effugerit.
(세네카, 행복론, Liber VII 135:2)
Convivia me hercules horum non posuerim inter vacantia tempora, cum videam, quam solliciti argentum ordinent, quam diligenter exoletorum suorum tunicas succingant, quam suspensi sint, quomodo aper a coeo exeat, qua celeritate signo dato glabri ad ministeria discurrant, quanta arte scindantur aves in frusta non enormia, quam curiose infelices pueruli ebriorum sputa detergeant.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 68:1)
Quid lapidum gemmarumque fulgor et inter rapidorum torrentium aurum harenas interfluens et in mediis terris medioque rursus mari aeriae ignium faces et vinculum terrarum oceanus, continuationem gentium triplici sinu scindens et in- genti licentia exaestuans ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 105:1)
Ex prioribus quaedam sine sensu sunt, ut liber, quem minutioribus litteris scriptum saepe proiecimus et mendosum laceravimus, ut vestimenta, quae, quia displicebant, scidimus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 138:1)
Sanguineum quatiens dextra Bellona flagellum, aut scissa gaudens vadit Discordia palla, aut si qua magis dira facies excogitari diri adfectus potest.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 197:2)
Cum spongeae non invenirentur, scindi vestimenta miserorum et in os farciri pannos imperavit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 118:1)
tunc potest vita aequali et uno tenore procedere, quam propositis diversissimis scindimus.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 3:7)
Quae dignitas, cuius non prae- textam et augurale et lora patricia sordes comitentur et exprobratio notae et mille maculae et extrema contemptio ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 105:5)
Quare ars est apud te ministrare nec temere et ut libet conlocatur argentum sed perite servitur et est aliquis scindendi obsonii magister ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 87:9)
Scissum corpus flagellis, igne adustum tormentisque conuulsum.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Torta a tyranno pro marito.14)
Scissa quoque uela fecerant sinus et instructas classes naufraga praecesserat nauis.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.39)
nulla si retro via iterque clusum est, orbe diducto redi et quicquid atra nocte possessum latet emitte tecum, dirutis qualis iugis praeceps citato flumini quaerens iter quondam stetisti, scissa cum vasto impetu patuere Tempe;
(세네카, Hercules Furens 4:2)
vidi cruentos carcere includi duces et impotentis terga plebeia manu scindi tyranni, quisquis est placide potens dominusque vitae servat innocuas manus et incruentum mitis imperium regit animoque parcit, longa permensus diu felicis aevi spatia vel caelum petit vel laeta felix nemoris Elysii loca, iudex futurus, sanguine humano abstine quicumque regnas:
(세네카, Hercules Furens 11:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION