라틴어 문장 검색

quos occulere aut retrahere aliquid suspicio fuit, in servilem modum lacerati atque extorti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 490:2)
alii non dubitare impudenter obviam crimini eundo suspicionem averti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 349:1)
et praeparatis iam ante omnibus ad fugam, obversatus eo die in foro avertendae suspicionis causa, primis tenebris vestitu forensi ad portam cum duobus comitibus ignaris consilii est egressus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 568:1)
et quia simul ad purganda crimina et questum de se Romam eos ituros comperit, quia et illa onerarent suspicionibus et de iure vectigalium disceptarent, legatos et ipse Romam mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 700:1)
maxime ea suspicio crimen urgebat quod quem comprensum Romam mitti placuisset nec ipsum nec navem eius custodissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 702:1)
ea ipsa remissio animi suspicionem dempsit novare eum quicquam velle.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 75:2)
inde, cum ea ipsa suspicio ne quis exiret deterruisset, redierunt ad naves;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 152:2)
his motum Prusiam litterae Scipionis consulis, sed magis fratris eius Africani, ab suspicione tali averterunt, qui praeter consuetudinem perpetuam populi Romani augendi omni honore regum sociorum maiestatem, domesticis ipse exemplis Prusiam ad promerendam amicitiam suam compulit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 285:1)
tribuni vetera luxuriae crimina Syracusanorum hibernorum et Locris Pleminianum tumultum cum ad fidem praesentium criminum retulissent, suspicionibus magis quam argumentis pecuniae captae reum accusarunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 644:1)
Romae nulla Macedonici belli suspicio erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 332:1)
avertendos etiam animos a suspicione talium consiliorum ratus, mediam per Thraciam exercitum in Odrysas et Dentheletos et Bessos duxit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 634:1)
sed interdum spes animum subibat deflagrare iras vestras, purgari suspiciones posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 85:1)
haec domum, haec regnum tuum criminibus et suspicionibus replent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 181:3)
itaque circumspiciens dicta factaque sua, ne cuius suspiciones augeret, maxime ab omni mentione et contagione Romanorum abstinebat, ut neque scribi sibi vellet, quia hoc praecipue criminum genere exasperari patris animum sentiebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 243:1)
Philippus, simul ne otio miles deterior fieret, simul avertendae suspicionis causa quicquam a se agitari de Romano bello, Stobos Paeoniae exercitu indicto in Maedicam ducere pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 245:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION