라틴어 문장 검색

In vobis namque regendis sic praepositi rudimenta turbantur, ut magis velit vos ipse deserere, quam istam ex vobis famam et invidiam sustinere, ut dicatur non aliam vos quaesituras fuisse praepositam, nisi ipsum coepissetis habere praepositum.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 4:12)
quid enim interest, divitias, opes, valitudinem bona dicas anne praeposita, cum ille, qui ista bona dicit, nihilo plus iis tribuat quam tu, qui eadem illa praeposita nominas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 32:1)
Haec, quae praeposita dicimus, partim sunt per se ipsa praeposita, partim quod aliquid efficiunt, partim utrumque, per se, ut quidam habitus oris et vultus, ut status, ut motus, in quibus sunt et praeponenda quaedam et reicienda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 73:1)
Quibus auditis verbis, perterriti veluti pro maxima vindicta correcti, comites et praepositi ad aequitatis discendae studium totis viribus se vertere nitebantur, ita ut mirum in modum illiterati ab infantia comites pene omnes, praepositi ac ministri literatoriae arti studerent, malentes insuetam disciplinam quam laboriose discere, quam potestatum ministeria dimittere.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 106 111:10)
Ut enim, inquiunt, si hoc fingamus esse quasi finem et ultimum, ita iacere talum, ut rectus adsistat, qui ita talus erit iactus, ut cadat rectus, praepositum quiddam habebit ad finem, qui aliter, contra, neque tamen illa praepositio tali ad eum, quem dixi, finem pertinebit, sic ea, quae sunt praeposita, referuntur illa quidem ad finem, sed ad eius vim naturamque nihil pertinent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 70:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION