라틴어 문장 검색

eo pronior Tiberius res gestas apud senatum celebravit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 52장14)
pariterque provincias internis certaminibus aut magistratuum iniuriis fessas refovebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 54장3)
ceterum apud senatum disseruit non Philippum Atheniensibus, non Pyrrhum aut Antiochum populo Romano perinde metuendos fuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 63장6)
ceterum neque se neque senatum nisi cognita causa ius et iniuriam discreturos:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 65장11)
accusatus in senatu ab uxore Cotyis damnatur, ut procul regno teneretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 67장3)
erit vobis locus querendi apud senatum, invocandi leges.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 71장6)
Eodem anno gravibus senatus decretis libido feminarum coercita cautumque ne quaestum corpore faceret cui avus aut pater aut maritus eques Romanus fuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 85장1)
Reperio apud scriptores senatoresque eorundem temporum Adgandestrii principis Chattorum lectas in senatu litteras, quibus mortem Arminii promittebat si patrandae neci venenum mitteretur, responsumque esse non fraude neque occultis, sed palam et armatum populum Romanum hostis suos ulcisci.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 88장1)
Miserat duas praetorias cohortis Caesar, addito ut magistratus Calabriae Apulique et Campani suprema erga memoriam filii sui munera fungerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 2장1)
illic miles cum armis, sine insignibus magistratus, populus per tribus concidisse rem publicam, nihil spei reliquum clamitabant, promptius apertiusque quam ut meminisse imperitantium crederes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 4장3)
igitur paucis familiarium adhibitis minas accusantium et hinc preces audit integramque causam ad senatum remittit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 10장9)
Die senatus Caesar orationem habuit meditato tem- peramento.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장1)
patris sui legatum atque amicum Pisonem fuisse adiutoremque Germanico datum a se auctore senatu rebus apud Orientem administrandis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장2)
id solum Germanico super leges praestiterimus, quod in curia potius quam in foro, apud senatum quam apud iudices de morte eius anquiritur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장12)
sed iudices per diversa implacabiles erant, Caesar ob bellum provinciae inlatum, senatus numquam satis credito sine fraude Germanicum interisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 14장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION