라틴어 문장 검색

Sed maxume adulescentium familiaritates adpetebat:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장4)
Iam primum adulescens Catilina multa nefanda stupra fecerat, cum virgine nobili, cum sacerdote Vestae, alia huiusce modi contra ius fasque.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 15장1)
Piso, adulescens nobilis, summae audaciae, egens, factiosus, quem ad perturbandam rem publicam inopia atque mali mores stimulabant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 18장6)
Pompeio et M. Crasso consulibus tribunicia potestas restituta est, homines adulescentes summam potestatem nacti, quibus aetas animusque ferox erat, coepere senatum criminando plebem exagitare, dein largiundo atque pollicitando magis incendere, ita ipsi clari potentesque fieri.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 38장2)
Sed postquam senatus de bello eorum accepit, tres adulescentes in Africam legantur, qui ambos reges adeant, senatus populique Romani verbis nuntient velle et censere eos ab armis discedere, de controuersiis suis iure potius quam bello disceptare:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 21장6)
Et hoc quidem peior est, quod auctoritatem habemus senum, vitia puerorum, nec puerorum tantum sed infantum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 2:4)
Ariston aiebat malle se adulescentem tristem quam hilarem et amabilem turbae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 3:5)
Talis laudatio aliquid exhortationis adfert ipsis audientibus et animos adulescentium exstimulat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 14:2)
Alter adulescens decessit, alter senex, aliquis praeter hos infans, cui nihil amplius contigit quam prospicere vitam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 42:1)
Scribonia, gravis femina, amita Drusi Libonis fuit, adulescentis tam stolidi quam nobilis, maiora sperantis quam illo saeculo quisquam sperare poterat aut ipse ullo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 10:1)
Da mihi adulescentem incorruptum et ingenio vegetum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 25:1)
poterat adhuc adulescentia iniurias ferre et se adversus morbos contumaciter gerere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 1:1)
Cum audirem certe illum, talia mihi videbantur, non solida, sed plena, quae adulescentem indolis bonae attollerent et ad imitationem sui evocarent sine desperatione vincendi, quae mihi adhortatio videtur efficacissima.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 12:2)
Alia est aetas infantis, pueri, adulescentis, senis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 16:1)
ego tamen idem sum, qui et infans fui et puer et adulescens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION