라틴어 문장 검색

et ut palaestrici doctores illos, quos numeros vocant, non idcirco discentibus tradunt, ut iis omnibus ii, qui didicerint, in ipso luctandi certamine utantur (plus enim pondere et firmitate et spiritu agitur), sed ut subsit copia illa, ex qua unum aut alterum, cuius se occasio dederit, efficiant, ita haec pars dialectica, sive illam dicere malumus disputatricem, ut est utilis saepe et finitionibus et comprehensionibus et separandis quae sunt differentia, et resolvenda ambiguitate, distinguendo, dividendo, illiciendo, implicando, ita, si totum sibi vindicaverit in foro certamen, obstabit melioribus et sectas ad tenuitatem suam vires ipsa subtilitate consumet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 64:1)
et hercule quantumlibet secreta studia contulerint, est tamen proprius quidam fori profectus, alia lux, alia veri discriminis facies, plusque, si separes, usus sine doctrina quam citra usum doctrina valet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 111:4)
quod si fiat, non cohaeret nec commissuris modo, ut in opere male iuncto, hiantibus sed ipsa coloris inaequalitate detegitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 161:2)
A qua professione dissimilitudo nos separabit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 4:2)
Puta nos velle singulares sententias ex turba separare;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 4:1)
Pone hic primum noctes separatas, deinde occupationes utrique diversas, deinde studia secreta, suburbanas profectiones;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 10:2)
Sed separa ista, ut dixi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 6:7)
Quod evenit libris situ cohaerentibus, hoc evenisse mihi sentio;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 1:2)
Sed ne ad aliud quam de quo agitur abducar, nos quoque has apes debemus imitari et quaecumque ex diversa lectione congessimus, separare, melius enim distincta servantur, deinde adhibita ingenii nostri cura et facultate in unum saporem varia illa libamenta confundere, ut etiam si apparuerit, unde sumptum sit, aliud tamen esse quam unde sumptum est, appareat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 5:1)
His adnumeres licet machinatores, qui pegmata per se surgentia excogitant et tabulata tacite in sublime crescentia et alias ex inopinato varietates aut dehiscentibus, quae cohaerebant, aut bis, quae distabant, sua sponte coeuntibus aut his, quae eminebant, paulatim in se residentibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 22:2)
cohaerent inter se philosophia virtusque.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 8:8)
Quidam et de generibus vitae locum separaverunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 10:3)
Nihil est illis, dum fiunt et a faece sua separantur, informius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 58:3)
Inducenda in occupatum locum virtus, quae mendacia et contra verum placentia exstirpet, quae nos a populo, cui nimis credimus, separet ac sinceris opinionibus reddat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 68:2)
Plura veniant simul, multorum ferculorum ornamenta coeant et cohaereant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 27:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION