라틴어 문장 검색

at hunc putri praeter tellure iacentem Taenarii currus et Thessalus axis et heros Lemnius obliqua, quantum vitare dabatur, transabiere fuga.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권195)
nunc saltem, dum nemo prior, rapit igneus orbes axis, et effusae longe sparguntur harenae, dat gemitum tellus et iam tunc saeva minatur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권202)
"i, medium rapido Borean inlabere saltu Bistonias, puer, usque domos axemque nivosi sideris, Oceano vetitum qua Parrhasis ignem nubibus hibernis et nostro pascitur imbri, atque ibi seu posita respirat cuspide Mavors, quamquam invisa quies, seu, quod reor, arma tubasque insatiatus habet caraeque in sanguine gentis luxuriat:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권2)
"neque enim hune, germane, sub axem sponte venis hiemesque meas, cui roscida iuxta Maenala et aestivi elementior aura Lycaei."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권32)
"videt axis et ista per aevom mecum aeterna domus, quotiens iam torta reponam fulmina, quam rarus terris hic imperet ignis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권100)
in hunc sacras Phoebus dedit ipse sagittas, et iam cornipedes trepidi ac moribunda reflantes corpora rimantur terras, omnisque per artus sulcus et incisis altum rubet orbita membris, hos iam ignorantes terit impius axis, at illi vulnere semineces - nec devitarc facultas - venturum super ora vident;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권360)
"- axe trementi sensimus;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권372)
"habeo iam quassa Gigantum vincula et aetherium cupidos exire sub axem Titanas miserumque patrem:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권18)
non fortius aethera vultu torquet et astriferos inclinat Iuppiter axes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권42)
liquido velut aethere nubes invida Parrhasiis unum si detrahat astris, truncus honor Plaustri, nee idem riget igne reciso axis, et incerti numerant sua sidera nautae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권157)
gravis exterit artus ungula, sanguineus lavat imber et impedit axes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권208)
At pius electa murorum in parte Menoeceus iam sacer aspectu solitoque augustior ore, ceu subito in terras supero demissus ab axe, constitit, exempta manifestus casside nosci, despexitque acies hominum et clamore profundo convertit campum iussitque silentia bello.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권342)
sed nunc comminus astrigeros Capaneus tollendus in axis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권377)
primum adeo saevis imbutus moribus aulae indicium specimenque sui iubet igne supremo arceri Danaos, nudoque sub axe relinqui infelix bellum et tristes sine sedibus umbras, mox reducem Ogygiae congressus limine portae Oedipodem extimuit paulum, seseque minorem confessus tacite, promptamque coercuit iram;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권358)
Forte soporiferas caeli secreta per umbras Iuno, sinu magni semet furata mariti, Theseos ad muros, ut Pallada flecteret, ibat, supplicibusque piis faciles aperiret Athenas, atque ubi per campos errore fatiscere vano immeritam Argian supero respexit ab axe, indoluit visu, et lunaribus obvia bigis advertit vultum placidaque ita voce locuta est:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권130)

SEARCH

MENU NAVIGATION