라틴어 문장 검색

in eo proelio supra quadraginta milia hominum caesa Valerius Antias scribit, octoginta septem signa militaria capta et carpenta septingenta triginta duo et aureos torques multos, ex quibus unum magni ponderis Claudius in Capitolio Iovi donum in aede positum scribit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 451:1)
argenti infecti tulit in aerarium decem quattuor milia pondo septingenta triginta duo et signati bigatorum septendecim milia viginti tres et Oscensis argenti centum undeviginti milia quadringentos undequadraginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 129:1)
nocte ferme proficiscebantur, ut et quam longissime a castris procederent et inopinantes opprimerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 154:1)
pedestre proelium nullius ferme certaminis fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 198:2)
quadringentos inde ferme passus constituit signa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 229:2)
postero die in campum Argivorum descenderunt et quattuor ferme milia ab Argis locum castris capiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 282:1)
sub haec citari nomina octoginta ferme principum iuventutis iussit atque eos, ut quisque ad nomen responderat, in custodiam tradidit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 314:1)
in portam quaestoriam irruperant Galli resistentesque pertinacius occiderant L. Postumium quaestorem, cui Tympano fuit cognomen, et M. Atinium et P. Sempronium, praefectos socium, et ducentos ferme milites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 540:1)
auri pondo fuit tria milia septingenta quattuordecim et clipeum unum ex auro totum et Philippei nummi aurei quattuordecim milia quingenti quattuordecim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 592:1)
et cum institissent fugientibus victores, ad duodecim milia hostium sunt caesa, capti quingenti quadraginta, omnes ferme equites, et signa militaria capta centum triginta quattuor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 10:2)
postero die et ipse trans fluvium quingentos ferme passus ab hoste posuit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 27:1)
hora secunda ferme concursum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 40:1)
vivi capti mille nonaginta duo, equites septingenti viginti unus, tres duces eorum, signa militaria ducenta duodecim, carpenta sexaginta tria.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 52:2)
numidas octingentos ferme equites inter auxilia habebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 111:1)
apameae congressis disceptatio eadem ferme fuit quae Romae inter Quinctium et legatos regis fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 166:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION