라틴어 문장 검색

ventumque ad interitum servitiorum utique et plebis esset, ni consules providissent dimissis passim ad frumentum coemendum non in Etruriam modo dextris ab Ostia litoribus laevoque per Volscos mari usque ad Cumas, sed quaesitum in Sicilia quoque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 370:1)
inopsque senatus auxilii humani ad deos populum ac vota vertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 80:2)
se miserrimi cuiusque suscepisse causam, ut exsules iniuria pulsos in patriam reduceret et servitiis grave iugum demeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 174:3)
tam felix vobis corrumpendis fuit qui servitia non commovit auctor?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 184:4)
Volscus imperator, qui ad eam diem non commeatu praepalato sed ex populatione agrorum rapto in diem frumento aluisset militem, postquam saeptus vallo repente inops omnium rerum erat, ad conloquium consule evocato, si solvendae obsidionis causa venerit Romanus, abducturum se inde Volscos ait.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 110:1)
qui cum multis circa finitimos populos legationibus terra marique nequiquam missis, nisi quod ex Etruria ita multum frumenti advectum est, nullum momentum annonae fecisset, et revolutus ad dispensationem inopiae, profiteri cogendo frumentum et vendere quod usui menstruo superesset, fraudandoque parte diurni cibi servitia, criminando inde et obiciendo irae populi frumentarios, acerba inquisitione aperiret magis quam levaret inopiam,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 136:1)
et primo in agrestes ingruerant servitiaque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 325:3)
post ludos contiones seditiosae tribunorum plebi fuerunt, obiurgantium multitudinem quod admiratione eorum quos odisset stupens, in aeterno se ipsa teneret servitio, et non modo ad spem consulatus in partem revocandam adspirare non auderet, sed ne in tribunis quidem militum creandis, quae communia essent comitia patrum ac plebis, aut sui aut suorum meminisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 383:1)
servitia urbem ut incenderent distantibus locis coniurarunt, populoque ad opem passim ferendam tectis intento ut arcem Capitoliumque armati occuparent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 485:1)
in eius potestatis fidem circumventam rem publicam, tamquam privatum inopem, confugere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 528:1)
cuniculus delectis militibus eo tempore plenus in aedem Iunonis, quae in Veientana arce erat, armatos repente edidit, et pars aversos in muris invadunt hostes, pars claustra portarum revellunt, pars cum ex tectis saxa tegulaeque a mulieribus ac servitiis iacerentur, inferunt ignes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 244:1)
nihil tamen tot onerati atque obruti malis flexerunt animos quin, etsi omnia flammis ac ruinis aequata vidissent, quamvis inopem parvumque quem tenebant collem libertati relictum virtute defenderent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 464:1)
"at enim apparet quidem pollui omnia nec ullis piaculis expiari posse, sed res ipsa cogit vastam incendiis ruinisque relinquere urbem et ad integra omnia Veios migrare nec hic aedificando inopem plebem vexare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 563:1)
simile veri est aut intervallis bellorum, sicut nunc in dilectibus fit Romanis, alia atque alia subole iuniorum ad bella instauranda totiens usos esse, aut non ex iisdem semper populis exercitus scriptos, quamquam eadem semper gens bellum intulerit, aut innumerabilem multitudinem liberorum capitum in eis fuisse locis quae nunc vix seminario exiguo militum relicto servitia Romana ab solitudine vindicant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 125:1)
patres, quia ea lege haud parvum vectigal inopi aerario additum esset,auctores fuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 164:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION