라틴어 문장 검색

incensa Danai dominantur in urbe.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 14:8)
Urbs antiqua ruit, multos dominata per annos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 15:11)
hic domus Aeneae cunctis dominabitur oris, et nati natorum, et qui nascentur ab illis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 7:6)
Ille, vides, pura iuvenis qui nititur hasta, proxuma sorte tenet lucis loca, primus ad auras aetherias Italo commixtus sanguine surget, silvius, Albanum nomen, tua postuma proles, quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx educet silvis regem regumque parentem, unde genus Longa nostrum dominabitur Alba.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 30:2)
intereunt segetes, subit aspera silva, lappaeque tribolique, interque nitentia culta infelix lolium et steriles dominantur avenae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:16)
adde quod pubes tibi crescit omnis, servitus crescit nova nec priores inpiae tectum dominae relinquunt, saepe minati.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 84)
quanta deinceps in dividendo prudentia, quam subtilis et crebra argumentatio, quibus viribus inspiret, qua iucunditate permulceat, quanta in maledictis asperitas, in iocis urbanitas, ut denique dominetur in adfectibus atque in pectora irrumpat iudicum similem iis, quae dicit, efficiat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 95:2)
nec legum repertores sine summa vi orandi consecutos, ut se ipsi homines ad servitutem iuris astringerent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 257:2)
atqui hoc est quod dominetur in iudiciis, haec eloquentia regnat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 78:1)
nam ut in qualitate generali, in qua rectene factum quid an contra sit quaeritur, perpetua dominatur oratio, et quaestionem finitionis actiones plerumque satis explicant et omnia paene, in quibus de facto constat aut coniectura artificiali ratione colligitur, ita in iis causis, quae sunt frequentissimae, quae vel solis extra artem probationibus vel mixtis continentur, asperrima in hac parte dimicatio est, nec alibi dixeris magis mucrone pugnari.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 225:1)
altera pars finit ita, servus est, qui est iure servitute;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 154:2)
altera, qui est eo iure, quo servus, aut, ut antiqui dixerunt, qui servitutem servit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 154:3)
dicet enim adversarius, servire eum servitutem aut eo iure quo servum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 155:1)
oratoris officium docendi, movendi, delectandi partibus contineri, ex quibus ad docendum expositio et argumentatio, ad movendum adfectus pertinerent, quos per omnem quidem causam sed maxime tamen in ingressu ac fine dominari.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 8:6)
non enim satis efficit neque, ut debet, plene dominatur oratio, si usque ad aures valet atque ea sibi iudex, de quibus cognoscit, narrari credit, non exprimi et oculis mentis ostendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 125:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION