라틴어 문장 검색

Post Phaeacas rursus Ulixis navigationem usque ad Ithacam ex persona propria poeta describit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 10:3)
Post Africam quoque rursus poeta ex persona sua iter classis usque ad ipsam descripsit Italiam:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 12:1)
Hinc diversarum inter heroas suos personarum varia magnificatio, hic deorum interpositio, hic auctoritas fabulosorum, hinc affectuum naturalis expressio, hinc monumentorum persecutio, hinc parabolarum exaggeratio, hinc torrentis orationis sonitus, hinc rerum singularum cum splendore fastigium.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 41:1)
apud quos proprie in aquae significatione ponebatur Achelous.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 4:2)
ἁγνίσαι autem Graece dicunt dis consecrare, unde poeta vester ait ex Iridis persona:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 5:2)
Nam cum furti negati vel eiuscemodi rei fides quaeritur et iusiurandum a suspecto petitur, uterque ab omni contagione mundi ad crateras accedunt, accepto prius fideiussore a persona quae iuratura est de solvendo eo quod peteretur, si addixisset eventus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 20:1)
Sed significatio nominis et loci duplex est.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 3:2)
Homerus significationem cacuminis ita ponit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 4:1)
Ψαμμακόσια autem seorsum pro multis Varro saepe in Menippeis suis posuit, sed Aristophanes adiecit γάργαρα ad significationem numerositatis innumerae.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 13:4)
Auritos lepores non Maro primus usurpat, sed Afranium sequitur qui in prologo ex persona Priapi ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 6:1)
Oraque corticibus sumunt horrenda cavatis ora pro personis, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 8:2)
cuius significationis multo adsiduoque usu totum id verbum ita contaminatum est, ut iam squalor de re alia nulla quam de solis inquinamentis dici coeperit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 19:3)
Sed *Caecilius Gallus, vir doctissimus, in libro de significatione verborum quae ad ius civile pertinent secundo vestibulum dicit esse non in ipsis aedibus neque aedium partem, sed locum ante ianuam domus vacuum, per quem de via aditus accessusque ad fores aedium sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 16:1)
Immo nihil tam cognatum sapientiae quam locis et temporibus aptare sermones personarum quae aderunt aestimatione in medium vocata.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 20:2)
ut contra sunt quae speciem laudis habent, et persona audientis efficit contumeliae plena.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION