라틴어 문장 검색

puto enim cretionem simplicem fuisse, quoniam ad me nulla missa est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 12 9:2)
simplex est manere, illud anceps.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 7 2:19)
nostras concertationes res publica diiudicavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 13B 6:3)
novi enim temperantiam et moderationem naturae tuae, novi animum cum mihi amicissimum tum nulla in ceteros malevolentia suffusum contraque cum magnum et excelsum tum etiam apertum et simplicem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 25:2)
relinquetur enim simplex illa iam cura doloris tui, quae non cum illis communicabitur sed ad te ipsum proprie referetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 16 7:2)
quam ob rem sive in Tusculano sive in Cumano ad te placebit sive, quod minime velim, Romae dum modo simul simus, perficiam profecto ut id utrique nostrum commodissimum esse diiudicetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 1 2:6)
nam etsi non facile diiudicatur amor verus et fictus, nisi aliquod incidit eius modi tempus, ut quasi aurum igni sic benevolentia fidelis periculo aliquo perspici possit ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 16 2:4)
Trebatio nostro magnas ago gratias, quod tuum erga me animum simplicem atque amicum aperuit et quod eum, quem semper libenter dilexi, quo magis iure colere atque observare deberem fecit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 28 12:5)
iisne quae ipsae fatentur coniectura se plus uti quam scientia, an iis quae tantum id quod videtur secuntur nec habent istam artem vestram qua vera et falsa diiudicent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 143:3)
Si enim mihi cum Peripatetico res esset, qui id percipi posse diceret quod inpressum esset e vero, neque adhaerere illam magnam accessionem 'quo modo inprimi non posset a falso', cum simplici homine simpliciter agerem nec magno opere contenderem atque etiam si, cum ego nihil dicerem posse conprendi, diceret ille sapientem interdum opinari, non repugnarem, praesertim ne Carneade quidem huic loco valde repugnante.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 150:3)
si est, trisne partes habeat ut Platoni placuit, rationis irae cupiditatis, an simplex unusque sit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 166:4)
si simplex, utrum sit ignis an anima an sanguis an ut Xenocrates numerus nullo oorpore, quod intellegi quale sit vix potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 166:5)
de rationibus et controversiis societatis volt diiudicari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 13장 2:1)
quid tam difficile quam in plurimorum controversiis diiudicandis ab omnibus diligi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 10장 1:3)
unus simplicium alter conlocatorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 24장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION