라틴어 문장 검색

quo lustratus exercitus, quo inter divisam victimam, praelatis omnium, qui umquam fuere, Macedoniae regum armis regiis, duo soli tua tegentes latera, pater, praevecti sumus, et secutum est Macedonum agmen:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 159:5)
hoc ego, etiam si quid antea admisissem piaculo dignum, lustratus et expiatus sacro, tum cum maxime in hostiam itineri nostro intuens, parricidium venena gladios in comisationem praeparatos volutabam in animo, ut quibus aliis deinde sacris contaminatam omni scelere mentem expiarem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 160:1)
ibi divisis copiis, prius quam digrederentur, communiter ambo exercitus lustraverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 202:1)
decemviri lustrandum oppidum, supplicationem obsecrationemque habendam, victimis maioribus sacrificandum et in Capitolio Romae et in Campania ad Minervae promunturium renuntiarunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 207:1)
et Perseus, Elimeam profectus et circa eam exercitu lustrato ad Stratum vocantibus Epirotis ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 235:2)
et aliorum prodigiorum causa diem alterum supplicatio circa omnia pulvinaria fuit et hostiis maioribus sacrificatum est et urbs lustrata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 179:2)
si vero ad externum bellum domestica seditio adiciatur, sisti non posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 212:1)
circum sistamus, alter hinc, hinc alter appellemus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 365)
nam qui obstiterit, ore sistet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 213)
ubi lustratu's?
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 367)
ita nunc subito, propere et celere obiectumst mihi negotium, nec quisquamst tam opulentus, qui mi obsistat in via, nec strategus nec tyrannus quisquam, nec agoranomus, nec demarchus nec comarchus, nec cum tanta gloria, quin cadat, quin capite sistat in via de semita.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 33)
Ego istum in tranquillo quieto tuto sistam:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 2101)
Pede ego iam illam huc tibi sistam in viam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 3179)
Hoc illi crebro capite sistebant cadi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 269)
Quomque me oratricem haud sprevisti sistique exorare ex te.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 2205)

SEARCH

MENU NAVIGATION