라틴어 문장 검색

51. Profecto ob conexionem eius cum amore (cfr Gal 5,6), fidei lumen ponitur in reale ministerium iustitiae, iuris et pacis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 99:1)
pascha tuum dic, dic, cuius de sanguine festum tam sollemne tibi est?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3111)
ista ministranti regimen solemne dierum haudquaquam soli datur a factore potestas, sed famulus subiectus agit quodcumque necesse est.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권105)
"inde ministeriis ad tot moderamina mundi non egeo, nec participes sociosve requiro, porro autem angelicas legiones, quas mea fecit dextera, nosse meum est, et quae natura creatis subsistat qualesque mihi serventur ad usus."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 277)
"ecce parata ministeria excruciabilis exitii:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.31)
si rite sollemnem diem veneramur ore et pectore, si sub tuorum gaudio vestigiorum sternimur, paulisper huc inlabere, Christi favorem deferens, sensus gravati ut sentiant levamen indulgentiae.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.156)
si bene commemini, colit hunc pulcherrima Roma Idibus Augusti mensis, ut ipsa vocat prisco more diem, quem te quoque, sancte magister, annua festa inter dinumerare velim, crede, salutigeros feret hic venerantibus ortus lucis honoratae praemia restituens, inter sollemnes Cypriani vel Chelidoni Eulaliaeque dies currat et iste tibi.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.60)
Laocon, ductus Neptuno sorte sacerdos, sollemnis taurum ingentem mactabat ad aras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 9:3)
Progredior portu, classis et litora linquens, sollemnis cum forte dapes et tristia dona ante urbem in luco falsi Simoentis ad undam libabat cineri Andromache, Manisque vocabat Hectoreum ad tumulum, viridi quem caespite inanem et geminas, causam lacrimis, sacraverat aras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 14:3)
annua vota tamen sollemnisque ordine pompas exsequerer, strueremque suis altaria donis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 3:5)
Dum variis tumulo referunt sollemnia ludis, Irim de caelo misit Saturnia Iuno Iliacam ad classem, ventosque adspirat eunti, multa movens, necdum antiquum saturata dolorem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 23:2)
Pars ingenti subiere feretro, triste ministerium, et subiectam more parentum aversi tenuere facem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 9:6)
Nam tua finitimi, longe lateque per urbes prodigiis acti caelestibus, ossa piabunt, et statuent tumulum, et tumulo sollemnia mittent, aeternumque locus Palinuri nomen habebit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 15:24)
Abstinuit tactu pater aversusque refugit foeda ministeria et caecis se condidit umbris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 25:7)
Forte die sollemnem illo rex Arcas honorem Amphitryoniadae magno divisque ferebat ante urbem in luco.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION