라틴어 문장 검색

non illic quisquam sollertius alter exprimit incessus vultumque sonumque loquendi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 71:2)
Dumque volat, maesto similem plenumque querellae ora dedere sonum tenui crepitantia rostro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 77:16)
Dixit et e scopulo, quem rauca subederat unda, decidit in pontum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 83:1)
Nulla quies intus nullaque silentia parte, nec tamen est clamor, sed parvae murmura vocis, qualia de pelagi, siquis procul audiat, undis esse solent, qualemve sonum, cum Iuppiter atras increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 7:5)
Graviore novissima dixit verba sono, poteratque viri vox illa videri, sicut erat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 22:9)
Correpti rapida, veluti seges arida, flamma arserunt crines, et vulnere sanguis inustus terribilem stridore sonum dedit, ut dare ferrum igne rubens plerumque solet, quod forcipe curva cum faber eduxit, lacubus demittit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 31:2)
Finierat Telamone satus vulgique secutum ultima murmur erat, donec Laertius heros adstitit atque oculos paulum tellure moratos sustulit ad proceres exspectatoque resolvit ora sono;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 12:1)
At haec missum rauco cum murmure saxum morsibus insequitur, rictuque in verba parato latravit, conata loqui:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 49:2)
posse queri tantum rauco stridore reliquit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 14:4)
) saetis horrescere coepi nec iam posse loqui, pro verbis edere raucum murmur et in terram toto procumbere vultu;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 35:5)
exsiluere loco (dictu mirabile) silvae, ingemuitque solum, vicinaque palluit arbor, sparsaque sanguineis maduerunt pabula guttis, et lapides visi mugitus edere raucos, et latrare canes et humus serpentibus atris squalere et tenues animae volitare videntur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 49:2)
Illic cum lacrimis ipso modulata dolore verba sono tenui maerens fundebat, ut olim carmina iam moriens canit exequialia cygnus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 51:2)
Et sonus et macies et pallor et omnia, captam quae deceant urbem, nomen quoque mansit in illa urbis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 65:5)
Icta pedum motu trepidantem et multa timenem visa dedisse sonum est adapertaque ianua factum prodidit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 85:1)
Forte viae vicina domus, qua flebilis ibat pompa, fuit, duraeque sonus plangoris ad aures venit Anaxaretae, quam iam deus ultor agebat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 86:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION