라틴어 문장 검색

Cumque aestuaret febribus et venarum fontes hauriret calor, lasso anhelitu tristem avunculum consolabatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 13:9)
Adprehensa avunculi manu:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 13:15)
Atque in talia verba defecit avunculum manu, me recordatione contrectans.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 13:19)
In illis enim vel parentis affectus vel maeror avunculi vel desiderium mariti temperandum fuit et pro diversitate personarum diversa de scripturis adhibenda medicina.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 1:5)
Non est ingressa ecclesiam domini, sed extra castra cum Maria, sorore Moysi, separata consedit, ut, quam sacerdos eiecerat, ipse revocaret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 5:5)
RETTULIT mihi quidam frater e Gallia se habere sororem virginem matremque viduam, quae in eadem urbe divisis habitarent cellulis et vel ob hospitii solitudinem vel custodiendas facultatulas praesules sibi quosdam clericos adsumpsissent, ut maiori dedecore iungerentur alienis, quam a se fuerant separatae.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 1:1)
"Scit enim dominus, quod post visionem sanctorum locorum hanc vel maxime causam habui, ut tuis litteris sorori me redderes et matri"
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 1:23)
Primum scire vos cupio, soror ac filia, me non idcirco scribere, quia aliquid de vobis suspicer, sed, ne ceteri suspicentur, vestram orare concordiam.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 2:1)
Quid matrem deserens eum eligis, qui suam forsitan sororem reliquit et matrem?
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:11)
Quem si et ipsa praetulerit, et filiam te sentiet et sororem.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:33)
Bonum quidem est, ut te et filiam noveris et sororem;
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 5:12)
Nec dubito, quin vel consobrina vel soror sit, in quarum solacium novi generis ducaris adsecula - absit quippe, ut, quamvis proximi sint et cognati, virorum te suspicer captare consortia - obsecro ergo te, virgo, ut mihi respondeas:
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 6:2)
Si enim hoc feceris, et te et illum familia universa cantabit, vos cunctorum digiti denotabunt, ipsa quoque soror aut adfinis sive cognata, quae in adulationem tui sanctum et nonnum coram te vocant, eum se paululum converterit, portentosum ridebit maritum.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 6:5)
Sed mihi crede, soror:
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 8:6)
Sin autem et tertius ille γηροβοσκο`σ tuus abire non vult et seditiones ac turbas concitat, sit biga, sit triga, frater vester ac filius et sororem illis exhibebit et matrem.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 11:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION