라틴어 문장 검색

Quae res optatissimam mihi vindictae subministravit occasionem:
(아풀레이우스, 변신, 9권 24:3)
Sed hortulanus prioris plagae vulnere prolapsum capite sanguinem detergens rursus deprecatur civibus atque mansuetius versari commilitonem, idque per spes prosperas eius orabat adiurans.
(아풀레이우스, 변신, 9권 36:18)
Tunc illa nancta solii tudinis damnosam occasionem, prorumpit in audaciam, et ubertim allacrimans laciniaque contegens faciem voce trepida sic eum breviter affatur:
(아풀레이우스, 변신, 10권 3:6)
Quo facto maturatae spei vesania praeceps promissae libidinis flagitat vadimonium:
(아풀레이우스, 변신, 10권 4:5)
Quo facto idem sollicitus sedulum colendi frequentabam ministerium spe futura beneficiis praesentibus pignerata;
(아풀레이우스, 변신, 11권 21:1)
At ille, vir alioquin gravis et sobriae religionis observatione famosus, clementer ac comiter et ut solent parentes immaturis liberorum desideriis modificari, meam differens instantiam, spei melioris solaciis alioquin anxium mihi permulcebat animum.
(아풀레이우스, 변신, 11권 21:3)
spei vinum, frumentum fidei,
(ARCHIPOETA, I175)
nulla mihi certe de vita spes nisi per te.
(ARCHIPOETA, III15)
Archicancellarie, spes es mea solus;
(ARCHIPOETA, IV113)
Archicancellarie, spes et vita mea,
(ARCHIPOETA, IV129)
in qua sedule per duodecim menses et una hebdomada die noctuque sine aliqua vitae spe laboravi.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:14)
Mirum admodum est, quam mihi praeter spem evenerit, quod.
(아우구스티누스, 편지들, 2. (A. D. 387 Epist. IV) Nebridio Augustinus 1:1)
Circa primam ferme noctis vigiliam, experrectus pavore subito, video praemicantis lunae candore nimio completum orbem commodum marinis emergentem fluctibus, nanctusque opacae noctis silentiosa secreta, certus etiam summatem deam praecipua maiestate pollere resque prorsus humanas ipsius regi providentia, nec tantum pecuina et ferina, verum inanima etiam divino eius luminis numinisque nutu vegetari, ipsa etiam corpora terra caelo marique nunc incrementis consequenter augeri, nunc detrimentis obsequenter imminui, fato scilicet iam meis tot tantisque cladibus satiato et spem salutis, licet tardam, subministrante, augustum specimen deae praesentis statui deprecari, confestimque discussa pigra quiete alacer exsurgo meque protinus purificandi studio marino lavacro trado, septiesque submerso fluctibus capite, quod eum numerum praecipue religionibus aptissimum divinus ille Pythagoras prodidit, laetus et alacer deam praepotentem lacrimoso vultu sic apprecabar:
(아풀레이우스, 변신, 11권 1:1)
Et cum iam pariter flevissemus, plenissima spe correctionis illorum finis sermonis mei factus est.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 7:9)
Deinde ipsos etiam paganos, mali tanti caput et causam, petentes ut ab eis videremur, admisimus, ut hac occasione admoneremus eos, quid facere deberent, si saperent, non tantum pro removenda praesenti sollicitudine verum etiam pro inquirenda salute perpetua.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION