라틴어 문장 검색

Utique simul omnia fieri jubere potuit Deus:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 7:11)
Et ideo gemens et tremens jubetur esse super terram.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 6:14)
Tertium est, quoniam cum parricidium esset admissum, hoc est, scelerum principatus, ubi peccatum obrepsit, statim et lex divinae mansuetudinis prorogari debuit;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:1)
ne si continuo vindicatum esset in reum, homines quoque in vindicando nullam patientiam moderationemque servarent, sed statim reos supplicio darent.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:2)
Ideo bitumine constringi arca jubetur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 4:7)
Nam si extenderentur intestina hominis quae suscipiunt et deducunt cibum, statim sine ulla pertransiret mora;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:3)
Quomodo enim poterant diutius vitam procedere, simul edentes, et esurientes, et bibentes, sitientesque, et priusquam replerentur exinanientes omne quod sumpserant, statimque esurientes?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:12)
Nunc consideremus qua ratione induci in arcam jubet a jumentis mundis septem et septem, masculum et feminam (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 2:1)
virtus autem prima statim specie visionis offensa regredi festinavit ad mentem animamque justi, quod illic diversorium sibi tutissimum sit locatum;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:11)
In ore quoque non frustra ramulus oleae videtur esse delatus, eo quod virtus et sapientia in sermone sui habeat claritudinem, et ipsa statim specie lumen ejus effulgeat, maxime cum pacifica loquitur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:11)
et ille dies unus fuerit, quo haec Deus jussit aut fecit (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 5:5)
Sed utique Dominus non debuit quasi avarus mercedem gratiae postulare, et justus eam intellexit veram actionem gratiarum esse quae non juberetur, sed deferretur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 2:5)
Sed quia subdidit statim:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 4:1)
Ideoque fertur neminem aliquando ob haec vel similia poenae addictum, oblato de more elogio, revocari iussisse, quod quoque principes factitarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 5:1)
Is in Britanniam missus, ut militares quosdam perduceret, ausos conspirasse Magnentio, cum reniti non possent, iussa licentius supergressus, fluminis modo fortunis complurium sese repentinus infudit, et ferebatur per strages multiplices ac ruinas, vinculis membra ingenuorum affligens, et quosdam obterens manicis, crimina scilicet multa consarcinando, a veritate longe discreta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION