라틴어 문장 검색

addidit Hispo statuam Marcelli altius quam Caesarum sitam, et alia in statua amputato capite Augusti effigiem Tiberii inditam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 74장6)
delubra adeunt iuxta illud dictum sororis 'tu modo posce deos veniam'. delubrum autem dictum, aut, ut supra diximus, propter lacum in quo manus abluuntur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 561)
Spumabit pateris hornus liquor, et ter ovantem circa delubrum gressum feret ebria pubes" . . . Dum haec ago curaque sollerti deposito meo caveo, intravit delubrum anus laceratis crinibus nigraque veste deformis, extraque vestibulum me iniecta manu duxit . . .
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 133:10)
nam et Literni monumentum monumentoque statua superimposita fuit, quam tempestate disiectam nuper vidimus ipsi, et Romae extra Portam Capenam in Scipionum monumento tres statuae sunt, quarum duae P. et L. Scipionum dicuntur esse, tertia poetae Q. Ennii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 712:3)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Cum divus pater tuus, domine, et oratione pulcherrima et honestissimo exemplo omnes cives ad munificentiam esset cohortatus, petii ab eo, ut statuas principum, quas in longinquis agris per plures successiones traditas mihi quales acceperam custodiebam, permitteret in municipium transferre adiecta sua statua.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 81)
statuas uirorum inlustrium ab Augusto ex Capitolina area propter angustias in campum Martium conlatas ita subuertit atque disiecit ut restitui saluis titulis non potuerint, uetuitque posthac uiuentium cuiquam usquam statuam aut imaginem nisi consulto et auctore se poni.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 34장 1:2)
Tamquam in statua, quia de hac loqui coepimus, id ex quo aes est, id a quo artifex est, id in quo forma est, quae aptatur illi, id ad quod exemplar est, quod imitatur is, qui facit, id propter quod facientis propositum est, id quod ex istis est, ipsa statua est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 8:4)
delubrum esse dicit aut ubi plura numina sub uno tecto sunt, ut Capitolium, aut ubi praeter aedem area sit adsumpta deum causa, ut in circo Flaminio Iovi Statori, aut in quo loco dei dicatum sit simulacrum, ut in quo figunt candelam, candelabrum appellant, sic in quo deum ponunt, delubrum dicant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2256)

SEARCH

MENU NAVIGATION