라틴어 문장 검색

cum ea sit anni temperies, ut hiemps serena sit et solstitium umidum, fructus optime provenire;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 10210)
aut certe re vera ait 'numeros'. nam Hipparchus scripsit de signis et commemoravit etiam, unumquodque signum quot claras, quot secundae lucis, quot obscuras stellas habeat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1374)
secundum quod bene memoratis signis, quasi notum, stellarum numerum praetermisit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1375)
hyadas hyades signum est et in fronte tauri, quod ortu suo efficit pluvias, unde stellae ipsae hyades vocantur ἀπο` τοῦ ὑετοῦ, quas Latini exinde suculas appellaverunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1389)
nisi votis invocaveris pluvias, propter 'umida solstitia atque hiemes orate serenas':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1555)
arcturus autem stella est in signo bootae post septentrionem, cuius ortus et occasus tempestates gravissimas facit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2042)
haedorumque dies servandi aurigae signum est haud longe a septentrione, cuius pedem cum cornu tauri una stella con- iungit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2051)
et stellam per poeticam licentiam dixit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2226)
et hoc contra Epicureos, qui dicunt acervum stellarum sine causa esse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2522)
multa maturare datur et celeriter facere, quae si velis caelo sereno properanter facere, non diligenter poteris facere, dum festinas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 26010)
nudus ara sere nudus adeo sereno caelo, ut amictum possis contemnere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2991)
'Cyllenius' autem 'ignis' est stella Mercurialis, nam in Cyllene monte Arcadiae dicitur natus esse Mercurius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3358)
frigida saturni quo sese stella receptet id est nocens, ut "frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba". ideo autem hoc dicit, quia Saturnus deus pluviarum est, unde etiam senex fingitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3361)
nam stellae cadere non possunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3664)
quarum natura est, ut stent semper, unde et stellae vocantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3665)

SEARCH

MENU NAVIGATION