라틴어 문장 검색

et cum is vixdum serio adnuisset, ad nutum scorti consulem stricto gladio, qui super caput pendebat, loquenti Gallo caput primum percussisse, deinde, fugienti fidemque populi Romani atque eorum, qui aderant, imploranti latus transfodisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 517:1)
ferox interim femina, ad multo ante praecogitatum revoluta facinus, venenum diluit ferrumque promit et posito in conspectu poculo strictisque gladiis mors inquit una vindicta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 40:1)
sin autem, quod circumventis in solitudine natura ipsa subicit, ut hominum quos numquam viderint fidem tamen implorent, mihi quoque ferrum in me strictum cernenti vocem mittere licet, per te patriumque nomen, quod utri nostrum sanctius sit iam pridem sentis, ita me audias precor, tamquam si voce et comploratione nocturna excitus mihi quiritanti intervenisses, Demetrium cum armatis nocte intempesta in vestibulo meo deprehendisses.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 103:1)
Colaphe, Cordalio, Corax, ite istinc, ecferte lora.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 4236)
Periphanem emere lora vidi, ibi aderat una Apoecides;
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 15)
tu habes lora, ego te emere vidi:
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 229)
iam adstiti in currum, iam lora teneo, iam stimulus in manust.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 2175)
iam in currum escendi, iam lora in manus cepi meas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 2222)
quin loris caedite etiam, si lubet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 499)
Servorumque operam et lora mihi cedo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 5105)
Dordalvs Transcidi loris omnis adveniens domi, ita mihi supellex squalet atque aedes meae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 81)
si id facere non queunt, domum abeant, vitent ancipiti infortunio, ne et hic varientur virgis et loris domi, si minus curassint, quom eri reveniant domum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS15)
nunc adeo hanc edictionem nisi animum advortetis omnes, nisi somnum socordiamque ex pectore oculisque exmovetis, ita ego vestra latera loris faciam ut valide varia sint, ut ne peristromata quidem aeque picta sint Campanica neque Alexandrina beluata tonsilia tappetia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 28)
Ancilla Vis subigit verum fateri, ita lora laedunt bracchia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 37)
mediae enim partes phalangarum, quibus lora tetraphororum invehuntur, clavis sunt finitae, ne labantur in unam partem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION