라틴어 문장 검색

Quod si ex ictu testiculus ali desit, fere pus quoque increscit, neque aliter succurri potest quam si inciso scroto et pus emissum et ipse testiculus excisus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 18:8)
nunc superest, ut dicam in isdem quae manu fieri debeant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 1:4)
Si uero plus est, per quod telo reuertendum quam quod perrumpendum est, iamque uenas neruosaque id transit, commodius est aperire quod superest, eaque extrahere:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 2:1)
In quo si nimium palpebrae deest, nulla id restituere curatio potest;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 25:4)
Nam si exigua suffusio est, si immobilis, colorem uero habet marinae aquae uel ferri nitentis et a latere sensum aliquem fulgoris relinquit, spes superest.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 33:5)
Quod si magnum id foramen est, sicut solet esse in is, qui maiora pondera auribus gesserunt, incidere quod superest ad extremum oportet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 8장 4:1)
utrimque autem petemus, si quid summis auribus, si quid imis, si quid aut medio naso aut mediis naribus aut mediis labris deerit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 9장 4:2)
deinde postero die rursus fistulam demittunt (quod recens uulnus paulum diductum patitur), ut, si quid umoris superest, emittatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 15장 2:7)
Ac si plures calculi sunt, singuli protrahi debent, sic tamen ut, si quis exiguus supererit, potius relinquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 19:2)
Superest ea pars, quae ad OSSA pertinet;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 1:1)
nam finis uitii est, ubi scobis nigra esse desit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 4:4)
ubi ea desit, modicum;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 22:6)
quoque in eo plus usus superest, eo minus id extenuatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 6:2)
Ponendum autem hoc esse credidi, non quo curatio eius rei ulla sit, sed ut res indiciis cognosceretur et non putarent sibi medicum defuisse, si qui sic aliquem perdidissent.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 13장 1:5)
Tune temporis affirmare ausus sum, etiam post laborem a Targa exantlatum, immo post curas renovatas, quas idem vir in novissima sua editione) Celsi anno 1810 4to Veronae edita publici juris fecit, multa adhuc emendanda superesse;
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.13)

SEARCH

MENU NAVIGATION