라틴어 문장 검색

Erant Menapii propinqui Eburonum finibus, perpetuis paludibus silvisque muniti, qui uni ex Gallia de pace ad Caesarem legatos numquam miserant. Cum his esse hospitium Ambiorigi sciebat; item per Treveros venisse Germanis in amicitiam cognoverat.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 5장4)
Caesar partitis copiis cum Gaio Fabio legato et Marco Crasso quaestore celeriterque effectis pontibus adit tripertito, aedificia vicosque incendit, magno pecoris atque hominum numero potitur.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 6장1)
Quibus rebus coacti Menapii legatos ad eum pacis petendae causa mittunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 6장2)
Ille obsidibus acceptis hostium se habiturum numero confirmat, si aut Ambiorigem aut eius legatos finibus suis recepissent. His confirmatis rebus Commium Atrebatem cum equitatu custodis loco in Menapiis relinquit; ipse in Treveros proficiscitur.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 6장3)
Ubii, qui ante obsides dederant atque in deditionem venerant, purgandi sui causa ad eum legatos mittunt, qui doceant neque auxilia ex sua civitate in Treveros missa neque ab se fidem laesam:
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 9장6)
Segni Condrusique, ex gente et numero Germanorum, qui sunt inter Eburones Treverosque, legatos ad Caesarem miserunt oratum, ne se in hostium numero duceret neve omnium Germanorum, qui essent citra Rhenum, unam esse causam iudicaret: nihil se de bello cogitavisse, nulla Ambiorigi auxilia misisse.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 32장1)
quorum erant in fide, legatos mittunt subsidium rogatum, quo facilius hostium copias sustinere possint.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 5장2)
Aedui de consilio legatorum, quos Caesar ad exercitum reliquerat, copias equitatus peditatusque subsidio Biturigibus mittunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 5장3)
ausi domum revertuntur legatisque nostris renuntiant se Biturigum perfidiam veritos revertisse, quibus id consili fuisse cognoverint, ut, si flumen transissent, una ex parte ipsi, altera Arverni se circumsisterent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 5장5)
Id eane de causa, quam legatis pronuntiarunt, an perfidia adducti fecerint, quod nihil nobis constat, non videtur pro certo esse proponendum.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 5장6)
partem copiarum ex provincia supplementumque, quod ex Italia adduxerat, in Helvios, qui fines Arvernorum contingunt, convenire iubet.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 7장5)
At Caesar biduum in his locis moratus, quod haec de Vercingetorige usu ventura opinione praeceperat, per causam supplementi equitatusque cogendi ab exercitu discedit; Brutum adulescentem his copiis praeficit;
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 9장1)
tertio die missis ex oppido legatis de deditione arma conferri, iumenta produci, sescentos obsides dari iubet.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 11장2)
Ea qui conficeret, Gaium Trebonium legatum relinquit. Ipse, ut quam primum iter faceret, Cenabum Carnutum proficiscitur;
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 11장3)
Quo ex oppido cum legati ad eum venissent oratum ut sibi ignosceret suaeque vitae consuleret, ut celeritate reliquas res conficeret, qua pleraque erat consecutus, arma conferri, equos produci, obsides dari iubet.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 12장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION