라틴어 문장 검색

quos quidem locos - vobis hoc, Cotta et Sulpici, dico - multa commentatione atque meditatione paratos atque expeditos habere debetis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 118:3)
Nam si tu mihi quamvis eruditum hominem adduxeris, quamvis acrem et acutum in cogitando, quamvis ad pronuntiandum expeditum, si erit idem in consuetudine civitatis, in exemplis, in institutis, in moribus ac voluntatibus civium suorum hospes, non multum ei loci proderunt illi, ex quibus argumenta promuntur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 131:2)
Sed haec Crassus aliquando nobis expediet et exponet discripta generatim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 142:5)
sed ea si sequamur, nullam umquam rem dicendo expedire possimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 66:5)
quid autem possit effici, in quo etiam quam facile possit quamque expediat quaeri solet, maxime ex causis eis quae quamque rem efficiant est videndum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 26장 3:1)
cum autem aut plura significantur scripto propter verbi aut verborum ambiguitatem, ut liceat ei qui contra dicat eo trahere significationem scripti, quo expediat ac velit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 31장 2:1)
ex utilitatis varietatibus, cum aliis aliud expediat, nasci discordias;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 82:3)
Credo, inquit, sed expediri, quae restant, vix poterunt, si hoc incohatum reliqueris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 91:6)
sine qua nihil earum rerum nec fieri nec expediri potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 181:6)
quaero etiam, si velim scribere quid, aut legere, aut canere, vel voce vel fidibus, aut geometricum quiddam, aut physicum, aut dialecticum explicare, somniumne exspectandum sit, an ars adhibenda, sine qua nihil earum rerum nec fieri nec expediri potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 181:4)
tu si me amas tantum quantum profecto amas, expeditus facito ut sis si inclamaro ut accurras;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 20 9:3)
expedita mihi erunt omnia si te habebo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 22 8:3)
aut expedies nos omni molestia aut eris particeps.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 25 5:5)
haec nisi vides expediri, quam in spem me vocas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 15 14:15)
sin, ut ego perspicio cum tua coniectura tum etiam mea, spei nihil est, oro obtestorque te ut Quintum fratrem ames quem ego miserum misere perdidi neve quid eum patiare gravius consulere de se quam expediat sororis tuae filio, meum Ciceronem quoi nihil misello relinquo praeter invidiam et ignominiam nominis mei tueare quoad poteris, Terentiam, unam omnium aerumnosissimam, sustentes tuis officiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 23 11:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION