라틴어 문장 검색

multi enim anni sunt cum ille in aere meo est et a me diligitur propter summam suam humanitatem et observantiam ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 14 1:2)
neque solum id dixit, sed quos ei commodum fuit compellavit, Lucium vero Lamiam, equitem Romanum, praestanti dignitate hominem et saluti meae pro familiaritate, rei publicae pro fortunis suis amicissimum, consul imperiosus exire ex urbe iussit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 5장 2:3)
capit ille ex suis praediis sescena sestertia, ego centena ex meis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장 3:4)
Iamque malis annisque graves, dum prima retractant fata domus releguntque suos sermone labores, "num sacer ille mea traiectus cuspide serpens" Cadmus ait "fuerat, tum, cum Sidone profectus vipereos sparsi per humum, nova semina, dentes?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 56:1)
Ut semel imposita est pictae Philomela carinae, admotumque fretum remis tellusque repulsa est, "vicimus" exclamat, "mecum mea vota feruntur" exsultatque et vix animo sua gaudia differt barbarus et nusquam lumen detorquet ab illa, non aliter, quam cum pedibus praedator obuncis deposuit nido leporem Iovis ales in alto:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 42:1)
suscipis exceptis ecquid mea carmina solis Artibus, artifici quae nocuere suo?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 143)
Seneca Lucilio suo salutem Quocumque me verti, argumenta senectutis meae video.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 121)
Si modo emendatus est filius meus - solet enim etiam luxuria dissimulari - suo quisque ordine reus sit.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 3:12)
Iohannes familiaris meus inextricabilem labyrinthum negotii multiplicis incurrit et donec suarum merita chartarum vel vestra scientia vel si qua est vestrae (si tamen est ulla) similis inspexerit, quid respuat, quid optet ignorat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Petronio suo salutem 1:1)
"inde fugam Minyae, sociosque appellat Iason efferus, o utinam iam tunc mea litora rectis praetervectus aquis, cui non sua pignora cordi, non promissa fides;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권173)
istanc quam quaeris inquit ego amicae meae dedi, quae educaret eam pro filiola sua;
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 344)
Pol ego magis unum quaero, meas cui praedicem, quam illum qui memoret suas mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 416)
sed estne hic meus sodalis, qui huc incedit cum amica sua?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3262)
nam numquam quisquam meorum maiorum fuit, quin parasitando paverint ventres suos:
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 22)
iam illi remittam nuntium adfini meo, dicam ut aliam condicionem filio inveniat suo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 3145)

SEARCH

MENU NAVIGATION