라틴어 문장 검색

Eiusmodi fabulae vibrabant, cum Trimalchio intravit et detersa fronte unguento manus lavit spatioque minimo interposito Ignoscite mihi inquit amici, multis iam diebus venter mihi non respondit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 47:1)
Interposito deinde spatio cum secundas mensas Trimalchio iussisset afferri, sustulerunt servi omnes mensas et alias attulerunt, scobemque croco et minio tinctam sparserunt et, quod nunquam ante videram, ex lapide speculari pulverem tritum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 68:1)
Interpositis enim paucis diebus, cum similis casus nos in eandem fortunam rettulisset, ut intellexi stertere patrem, rogare coepi ephebum, ut reverteretur in gratiam mecum, id est ut pateretur satis fieri sibi, et cetera quae libido distenta dictat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 87:2)
Interposita minus hora pungere me manu coepit et dicere:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 87:16)
Sed si libuerit aliquid interponere, Dictorum sensus ut delectet varietas, Bonas in partes, lector, accipias velim, Ita si rependet illi brevitas gratiam.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Auctor.5)
Paucis diebus interpositis provolat, Pecus trucidat, ipsos pastores necat, Et cuncta vastans saevit irato impetu.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Panthera et pastores.9)
Exigua cum frenaret materia impetum, Usus poeta moris est licentia Atque interposuit gemina Ledae sidera, Auctoritatem similis referens gloriae.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.4)
Aesopi nomen sicubi interposuero, Cui reddidi iam pridem quicquid debui, Auctoritatis esse scito gratia:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Idem poeta.1)
Reducem tum adducit prece, pretio ut tantummodo Ipso ludorum ostenderet sese die.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Princeps tibicen.8)
tantummodo vita relicta est, praebeat ut sensum materiamque mali.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1620)
ortus erat summo tantummodo margine Phoebus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권225)
"nec tamen hunc nobis tantummodo praestat honorem Roma:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권34)
Illic tegimenque removit et posuit pennas, tantummodo virga retenta est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 67:4)
Tacito tantummodo victa pudore insidiosa malo cum coniuge limina fugit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 59:17)
ossa sub incurvis exstabant arida lumbis, ventris erat pro ventre locus, pendere putares pectus et a spinae tantummodo crate teneri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 83:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION