라틴어 문장 검색

neque enim accusatore muto neque teste quisquam utitur eo qui de accusatoris subsellio surgit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 36장 3:8)
legite testimonia testium vestrorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 17장 2:8)
iacent suis testibus qui Clodium negant eo die Romam, nisi de Cyro audisset, fuisse rediturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 18장 1:6)
itaque animo soluto a cura et a cogitatione veneram, quod intellegebam facile id me testibus planum facere posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 1장 1:2)
haec quae mei testes dicunt, fatetur adversarius eos vere dicere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 10장 1:2)
quae mei testes non dicunt, quia non viderunt nec sciunt, ea dicit ipse adversarius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 10장 1:3)
nostri testes dicunt occisos homines;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 10장 1:4)
quid ad hanc clementiam addi potest, qui ne hoc quidem permiserint, ut domi suae caput suum sine testibus et arbitris ferro defendere liceret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 21장 2:4)
quis huic rei testis est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 11장 1:5)
in hanc rem te, te inquam, testem, Naevi, citabo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 11장 1:7)
Litterae P. Quincti, testes tot, quibus omnibus causa iustissima est cur scire potuerint, nulla cur mentiantur, cum astipulatore tuo comparabuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장 2:7)
in huius modi sponsionem testis dare oportebat ex eo numero qui haec dicerent:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 23장 2:3)
parantur testes qui hoc dicant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 23장 2:7)
id testibus me pollicitus sum planum facturum qui et scire deberent et causam cur mentirentur non haberent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 28장 1:4)
deinde sunt testes viri clarissimi nostrae civitatis, quos omnis a me nominari non est necesse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION