라틴어 문장 검색

cum res eo maiore ageretur certamine quod amoti tantae dignitatis non tam advocati quam moderatores studiorum fuerant, C. Laelius relicto consilio ad tribunal ad Scipionem accedit, eumque docet rem sine modo ac modestia agi, ac prope esse ut manus inter se conferant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 678:1)
Scipio cum adservari Numidam iussisset, quae pro tribunali agenda erant peragit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 315:1)
hae litterae per forum ad tribunal praetoris latae senatum curia exciverunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 735:1)
vocati deinde ad contionem qui pridie venerant, ferociter in forum ad tribunal imperatoris, ut ultro territuri succlamationibus, concurrunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 397:1)
simul et imperator in tribunal escendit et reducti armati a portis inermi contioni se ab tergo circumfuderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 398:1)
In praetorio tetenderunt Albius et Atrius, classicum apud eos cecinit, signum ab iis petitum est, sederunt in tribunali P. Scipionis, lictor apparuit, summoto incesserunt, fasces cum securibus praelati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 416:1)
decem legati Locrensium, obsiti squalore et sordibus, in comitio sedentibus consulibus velamenta supplicum, ramos oleae, ut Graecis mos est, porgentes ante tribunal cum flebili vociferatione humi procubuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 222:1)
postero die, ut a praesenti motu averteret animum eius, in tribunal escendit et contionem advocari iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 204:1)
luce prima contio frequens velut ex ante indicto aut voce praeconis convocata in theatro erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 344:1)
quin ille sedens pro tribunali aut arbitrum aut spectatorem comitiorum se praeberet?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 382:1)
et cum pars maxima exclusa a spectaculo esset, theatrum repente, quod propinquum viae erat, compleverunt et ut eo adduceretur in conspectum populi una voce omnes exposcebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 584:1)
theatrum et proscaenium ad Apollinis, aedem Iovis in Capitolio, columnasque circa poliendas albo locavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 596:1)
Tegeae theatrum e marmore facere instituit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 230:2)
inde certamine orto, nisi in tribunal legatorum perfugisset, haud multum afuit quin ab exulibus fautoribusque eorum interficeretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 465:1)
ipse constitit in tribunali, circa se habens filios duos, quorum maior Philippus natura frater, adoptione filius, minor, quem Alexandrum vocabant, naturalis erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 556:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION