라틴어 문장 검색

saepe enim causa moriendi est timide mori.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 100:7)
Vide quomodo quisque illorum tulerit, et si fortes fuerunt, ipsorum illos animo desidera, si muliebriter et ignave perierunt, nihil perit ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 141:1)
Quid enim est turpius quam si maximi viri timidos fortiter monendo faciunt ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 141:3)
Ille, quis- quis desidiosum otium et gulae ac libidinis vices felicitatem vocat, bonum malae rei quaerit auctorem et, cum illo venit blando nomine inductus, sequitur voluptatem non quam audit, sed quam attulit, et vitia sua cum coepit putare similia praeceptis, indulget illis non timide, nec obscure luxuriatur sed iam inde aperto capite.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 65:1)
Nam et solem lumina aegra formidant et aversantur diem splendidum nocturna animalia, quae ad primum eius ortum stupent et latibula sua passim petunt, abduntur in aliquas rimas timida lucis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 104:2)
Nec iactabit illas nec abscondet - alterum infruniti animi est, alterum timidi et pusilli, velut magnum bonum intra sinum continentis - nec, ut dixi, eiciet illas e domo.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 119:5)
huic miserrimo, quod aliquid non ignaue de spiritu suo statuit, tantum inpune sit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, homicida in se.29)
tremitis ignavum exulem, suis carentem finibus, nostris gravem.
(세네카, Hercules Furens 3:28)
Vrbis regens opulenta Thebanae loca et omne quicquid uberi cingit solo obliqua Phocis, quicquid Ismenos rigat, quicquid Cithaeron vertice excelso videt, [et bina findens Isthmos exilis freta] non vetera patriae iura possideo domus ignavus heres;
(세네카, Hercules Furens 5:1)
non illic geminum Tyndaridae genus succurrunt timidis sidera navibus:
(세네카, Hercules Furens 8:18)
oblitus sui custos opaci pervigil regni canis componit aures timidus et patiens trahi eramque fassus, ore summisso obsequens, utrumque cauda pulsat anguifera latus.
(세네카, Hercules Furens 12:24)
ignava cessas, fortis in pueros modo pavidasque matres?
(세네카, Hercules Furens 19:14)
ignave dubitas?
(세네카, Hercules Oetaeus 15:4)
vel scelere pereat, antequam letum mihi ignavus aliquis mandat ac turpis manus de me triumphat, ecce lassatus malis sopore fessas alligat venas dolor gravique anhelum pectus impulsu quatit.
(세네카, Hercules Oetaeus 21:15)
an deorum clamor, an vox est timidae novercae Hercule et viso fugit astra Iuno?
(세네카, Hercules Oetaeus 23:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION