라틴어 문장 검색

in praesentia curae esse Aetolis debere, ut copia frumenti suis et annona tolerabilis rerum aliarum suppeditetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 525:2)
tolerabilior regia servitus fuerat quam feritas immanium barbarorum incertusque in dies terror, quo velut tempestas eos populantes inferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 440:1)
Gracchus queritur dissolutam esse a privato tribuniciam potestatem, et ad postremum, cum auxilium L. Scipioni pollicetur, adicit tolerabilioris exempli esse a tribuno plebis potius quam a privato victam videri et tribuniciam potestatem et rem publicam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 719:2)
deinde, ut ex auctoritate senatus idem faceret, convocatis patribus referre se ad eos dixit, quod nec iure ullo nec exemplo tolerabili liberae civitati aedilis curulis designatus praeturam peteret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 474:1)
profectus inde, magis quia manere non poterat, quam quod tolerabilis aut via aut tempestas esset, cum ingenti vexatione praecipue iumentorum altero die ad templum Iovis, Nicaeum quem vocant, posuit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 238:1)
is in medio ambulationi laxamentum egregie circa cellam fecit de aspectuque nihil inminuit, sed sine desiderio supervacuorum conservavit auctoritatem totius operis distributione.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장29)
item terrenus fructus escarum praestans copiis supervacuis desiderationibus alit et nutrit animales pascendo continenter.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 머리말12)
Proximum ab his erit, ne aut in supervacuis aut ex supervacuo laboremus, id est, ne quae aut non possumus consequi concupiscamus, aut adepti vanitatem cupiditatium nostrarum sero post multum pudorem intellegamus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 110:1)
In scolastica quid non superuacuum est, cum ipsa superuacua sit?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 12:5)
Si in summum," inquit, " perducto calorem calefieri supervacuum est, et in summum perducto bonum supervacuum est si qui prosit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 8:1)
An tu existimas reprendendum, qui supervacua usibus conparat et pretiosarum rerum pompam in domo explicat, non putas eum, qui occupatus est in supervacua litterarum supellectile ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 36:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION