라틴어 문장 검색

Cum autem res publica, in qua omnis mea cura, cogitatio, opera poni solebat, nulla esset omnino, illae scilicet litterae conticuerunt forenses et senatoriae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 4:3)
Summa quidem auctoritate philosophi severe sane atque honeste haec tria genera confusa cogitatione distinguunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 13:1)
nos autem, qui non tantum roboris habemus, ut cogitatione tacita a solitudine abstrahamur, ad hanc scribendi operam omne studium curamque convertimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 5:4)
Ullum tu decus in cotidianis laboribus et periculis cum hac tranquillitate conferendum putas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 125:3)
Quam spem cogitationum et consiliorum meorum cum graves communium temporum tum varii nostri casus fefellerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 2:1)
nam qui locus quietis et tranquillitatis plenissimus fore videbatur, in eo maximae moles molestiarum et turbulentissimae tempestates exstiterunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 2:2)
nam quocumque te animo et cogitatione converteris, permultos excellentis in quoque genere videbis non mediocrium artium, sed prope maximarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 5:4)
ac primo quidem totius rationis ignari, qui neque exercitationis ullam vim neque aliquod praeceptum artis esse arbitrarentur, tantum, quantum ingenio et cogitatione poterant, consequebantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 14:2)
nam si subitam et fortuitam orationem commentatio et cogitatio facile vincit, hanc ipsam profecto adsidua ac diligens scriptura superabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 150:6)
Ac si iam placet omnis artis oratori subiungere, tolerabilius est sic potius dicere, ut, quoniam dicendi facultas non debeat esse ieiuna atque nuda, sed aspersa atque distincta multarum rerum iucunda quadam varietate, sit boni oratoris multa auribus accepisse, multa vidisse, multa animo et cogitatione, multa etiam legendo percucurrisse, neque ea ut sua possedisse sed ut aliena libasse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 218:1)
Neque enim quotiens verbum aliquod est scribendum nobis, totiens eius verbi litterae sunt cogitatione conquirendae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 130:2)
Sed hi loci ei demum oratori prodesse possunt, qui est versatus in rerum vel usu, quem aetas denique adferet, vel auditione et cogitatione, quae studio et diligentia praecucurrit aetatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 131:1)
ubi eum locum omnem cogitatione saepseris, si modo usum rerum percallueris, nihil te effugiet atque omne, quod erit in re, occurret atque incidet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 147:1)
deinde ut in eis locis, quos proponam paulo post, pervolvatur animus, ut penitus insinuet in causam, ut sit cura et cogitatione intentus, diligentia est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 149:2)
reliqua sunt in cura, attentione animi, cogitatione, vigilantia, adsiduitate, labore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 150:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION