라틴어 문장 검색

tumultus enim fuit verius quam bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 272:2)
cuius fama haud procul iam ab Aricia visi tanto tumultu concivit Romanos ut nec consuli ordine patres nec pacatum responsum arma inferentibus arma ipsi capientes dare possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 276:2)
Fabius deinde ad crescentem tumultum iam metu seditionis collega concedente, cum silentium classico fecisset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 504:2)
tumultus e castris et in urbem penetrat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 587:2)
conticescente deinde tumultu cum in senatum vocari iussissent, queruntur iniurias suas, vim plebis, Voleronis audaciam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 613:1)
a quibus perlatus ad primos tumultus eo pavore signaque et ordines turbavit ut neque imperia exaudiri neque instrui acies posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 654:2)
propugnatorem senatus maiestatisque vindicem suae, ad omnes tribunicios plebeiosque oppositum tumultus, modum dumtaxat in certamine egressum, iratae obici plebi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 669:2)
Quinctius sedato tumultu quem terror subitus exciverat, cum manere in tentoriis quietum militem iussisset, Hernicorum cohortem in stationem educit, cornicines tubicinesque in equos impositos canere ante vallum iubet sollicitumque hostem ad lucem tenere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 699:1)
relicto itaque castris praesidio egressi tanto cum tumultu invasere fines Romanos ut ad urbem quoque terrorem pertulerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 25:1)
tumultuque sedato victos timeri increpans hostes praesidia portis imposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 29:3)
vigiliae in urbe, stationes ante portas, praesidiaque in muris disposita, et quod necesse erat in tanto tumultu, iustitium per aliquot dies servatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 51:2)
adfecti plerique principum, patrum maior pars, militaris fere aetas omnis, ut non modo ad expeditiones, quas in tanto tumultu res poscebat, sed vix ad quietas stationes viribus sufficerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 71:3)
alii inter tumultum praecipites pavore in forum devolant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 171:2)
sedabant tumultus, sedando interdum movebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 172:2)
Claudi, priusquam ordine sententiae rogarentur, postulando ut de re publica liceret dicere, prohibentibus minaciter decemviris proditurum se ad plebem denuntiantem tumultum excivisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 414:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION