라틴어 문장 검색

itaque cum celeritate temporis utendi velocitate certandum est et velut ex torrenti rapido nec semper ituro cito hauriendum.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 50:7)
Cogitato, in hac civitate, in qua turba per latissima itinera sine intermissione defluens eliditur, quotiens aliquid obstitit, quod cursum eius velut torrentis rapidi moraretur, in qua tribus eodem tempore theatris caveae postulantur, in qua consumitur, quidquid terris omnibus aratur, quanta solitudo ac vastitas futura sit, si nihil relinquitur, nisi quod iudex severus absolvent.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 33:1)
Agri- cola eversis arboribus, quas aut ventus radicitus evulsit aut contortus repentino impetu turbo praefregit, subolem ex illis residuam fovet et in amissarum vicem semina statim plantasque disponit ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 92:1)
et momento (nam ut ad damna, ita ad incrementa rapidum veloxque tempus est) adolescunt amissis laetiora.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 92:2)
Quid lapidum gemmarumque fulgor et inter rapidorum torrentium aurum harenas interfluens et in mediis terris medioque rursus mari aeriae ignium faces et vinculum terrarum oceanus, continuationem gentium triplici sinu scindens et in- genti licentia exaestuans ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 105:1)
Pars superior mundi et ordinatior ac propinqua sideribus nec in nubem cogitur nec in tempestatem impellitur nec versatur in turbinem;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 37:2)
Nonne nunc quoque, etiam si parum sentitis, turbo quidam animos vestros rotat et involvit, fugientes petentesque eadem et nunc in sublime adlevatos nunc in infima adlisos ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 154:4)
At gens hominum fertur rapidis obvia fatis incerta sui:
(세네카, Hercules Furens 2:22)
merui manus praebere turbinibus tuis, quaecumque regem Thessalum torques rota;
(세네카, Hercules Oetaeus 14:35)
Illius stetit ad modos torrentis rapidi fragor, oblitusque sequi fugam amisit liquor impetum;
(세네카, Hercules Oetaeus 16:2)
haesit non stabilis rota victo languida turbine, increvit Tityi iecur, dum cantu volucres tenet;
(세네카, Hercules Oetaeus 16:11)
rapida fortuna ac levis praecepsque regno eripuit, exilio dedit.
(세네카, 메데아 4:44)
non rapidus amnis, non procellosum mare Pontusve coro saevus aut vis ignium adiuta flatu possit inhibere impetum irasque nostras:
(세네카, 메데아 7:17)
ut saeva rapidi bella cum venti gerunt utrimque fluctus maria discordes agunt dubiumque fervet pelagus, haut aliter meum cor fluctuatur.
(세네카, 메데아 14:32)
et ipse rapidis gressibus sedes volet effugere nostras, sed graves pedibus moras addam et tenebo:
(세네카, 오이디푸스 7:56)

SEARCH

MENU NAVIGATION